Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1cætera quantum potuit largitus eſt. Cùm igi­
tur materia fragilis eſſet ac rudis, multis in­
diguit auxiliis.
Caliditate quidem opus erat,
vt tenuis eſſet ac motibus ſufficeret: tenuita­
te ad ingenium, ſoliditate ad vitæ longitu­
dinem, temperie ad morum ſuauitatem &
moderationem.
Quis non videt hæc fermè
duobus modis repugnare?
Sed tamen omnia
præſtabat abſolutiſſima compoſitio.
Ne eua­
deret abſolutiſſima, tamen multa ac penè
infinita obſtabant.
Itaque contigit vt pro
fortibus plerique temerarij, timidi pro mo­
deratis, auari pro parcis, prodigi pro libera­
libus crudeles pro ſeueris, libidinoſi pro iu­
cundis, denique inſani, vecordes, & vt vno
verbo dicam, multi improbi euaderent.
Sicut
verò in animi dotibus ita etiam corporis
contigit: nam manci, debiles, morboſi, turpes
fœdi, imbelles, breuis vitæ plerique naſcun­
tur.
Nec tamen propter hos illoſve, ſed per­
fectiſſimos, ac totam ſpeciem humani gene­
ris, quæ omnia illi conceſſa bona continet,
homo creatus eſt.
Itaque vt non arbores ip­
ſas colimus ob fructibus exeſos, putridos im­
maturos, ac decidentes ſpontè vitio aliquo:
ita neque naturæ curæ ſumus ob improbos,
ſed velut fructus ob fructus perfectos, arbor
ita ob optimos.
Reliquit igitur veſtigia
quædam ſuæ priſtinæ cœleſtis materiæ in
his inferioribus, cùm hanc mortalem in ini­
tio ab illa ſecreuiſſet.
Neque accuſandus,
quod non reliquerit optima propter mala,
aut quòd quæ naturæ mortali repugnarent,
non condonarit nobis.
Omnia igitur, anima
quadam muniuit, & qua meliore potuit vi­
uentia, ſententiáque, demum etiam intelli­
gentia creando.
Hominem itaque omnibus
donauit.
Inde in his certo ordine ab imper­
fectiſſimis, provt materia quæque ſuppedi­
tabat, tranſiuit ad perfectiſſima.
Initium igi­
tur fuit à metallicis tanquam abortiuis par­
tibus, pòſt metallis, lapidibus, plantis, mari­
nis, ſpongiis, vrticiſque atque conchyliis,
vermes, formicæ, culices: piſces, aues, lepo­
res, canes, elephanti, cercopitheci, tandem
homo creatus eſt.
Quæres, cui tandem vſui muſca? vt de
vno viliſſimo atque inſolentiſſimo dicam
animali.
Reſpondeo, animal ipſum vt ſpecie
ipſa manet, & per ſe ſolum, & ad ornatum
mundi eſſe, & omnia ſibi neceſſaria, non ſo­
lùm ad vitam, ſed ad beatam vitam ſortitum
eſſe: facta eſt propter ſe, non vt homini eſſet
infeſta: neque enim omnis muſca hominibus
infeſta, ſed quædam manent perpetuò in ne­
moribus: & in quibuſdam regionibus non
ſunt, vt apud Lapones, in India etiam occi­
dentali paucæ.
Ergo generale bonum, pauco­
rum incommodo præponi debuit.
Diuina igi­
tur ſapientia in vnoquoque fecit optimum
quod ex tali materia poterat excogitari.
Et
leporum multæ ſunt infelices, non tamen
omnes: quædam enim nunquam hominem
viderunt, aut cœnem, nec perſecutionem paſ­
ſæ ſunt.
Simile eſt de ſpecie, ac ipſis animali­
bus, velut de homine atque partibus ſuis.
Quis tam amens eſt, qui nolit potius mem­
bra aliqua amittere, quàm perire?
Ita anima­
lia membra ſunt ſpeciei, quæ longè melius
eſt perire, manente incolumi ſpecie, quàm
ſpeciem ipſam, aut deleri, aut non eſſe vn­
quam conſtitutam.
Cùm tamen & illud lon­
gè melius ſit in ſpecie, quòd tam benè in
pauciſſimis animalibus ſeruatur, ſicut in plu­
rimis, nec vlla penitus operatio.
Animali ſi
membrum pereat, perit & operatio, reddi­
turque animal claudum, aut cæcum, & tamen
præſtat viuere, quanquam etiam moriturum
quantò magis ſpeciem quæ nullis manca eſt
operationibus, nec deformis, æternitatémque
conſecuta eſt, tametſi in pauciſſimis anima­
libus poſita ſit.
Igitur homo vt omnia com­
moda aſſequeretur, ex vltimo refractis ele­
mentis genitus eſt: nam primò elementis
veſcuntur plantæ, plantis animalia, animali­
bus homo.
Ob id igitur carniuora omnia non
veſcentibus carne, inter piſces quadrupedia,
& aues ſunt ſagaciora, duabus cauſis: prima
quòd cibum habeant fugacem, nam inueni­
re oportet, inde aſſequi, cùm reliquis inue­
niſſe ſufficiat.
Altera, quòd iam cibus ipſe ex
elementis retuſis ſit, ſcilicet caro.
Ob id etiam
neque vlla caro eſt calidiſſima, vt in ſemini­
bus plantarum, ac partibus earum frequen­
ter licet conſpicere.
Itaque homo, qui etiam
carnibus veſcitur, tum maximè volatilium,
potuit eſſe ſimul tenuiſſimæ, ac denſiſſimæ,
calidiſſimæ atque temperatiſſimæ naturæ.
Quatenus enim aëris & caloris plurimum
habet, elementáque in eo frigida terra, &
aqua maximè à propria natura receſſerunt:
ita calidiſſimus eſt: vt verò nihil eſt amplius
excoctum, quàm eſſe debuit, terrenóque ele­
mento pauciſſimo, & puriſſimo conſtat, ma­
ximè temperatus.
Ob id homo cùm conſu­
mitur, terræ puræ vix vncias quinque, aut
ſex relinquit.
Cur carniuo­
ra omnia ſa­
gaciora reli­
quis.
Cur nulla
caro calidiſ­
ſima vt plan­
tæ.
Homo quo­
modo cali­
diſſimus, ac
temperatiſſi­
mus eſſe po­
tuit.
Atque hæc fidem facere videntur, quòd

homo ſit animal, hucuſque etiam ſic eſſe
creditum eſt.
Sed homo non plus eſt animal
quàm animal planta.
Si enim animal quam­
uis nutriatur & viuat, plantæ nomen non
meretur, nec omninò planta eſt, quia animam
qua ſentit, habet præter plantam: homo cum
præter animal mentem habeat, deſinit eſſe
animal: nam alterum genus animæ eſt quod
ſentit, ac intelligit, vt teſtatur Ariſtoteles Si
enim forma alia à forma fuerit, alterum ſub
altero collocari non poteſt.
Sentit enim ho­
mo profectò vt animal viuens, non tamen
homo animal, vt neque animal planta.
Si
enim homo animal eſt, id eſt, cuius forma
vltima eſt, ſenſus effectrix anima, manife­
ſtum erit & eadem ratione eſſe etiam plan­
tam: at hoc nemo admittit, nemo credit.
Et
qua ratione in homine ſenſus continetur,
eadem prorſus in animali viuens.
Nec tamen
animal eſt, quod ſolum viuit, id eſt, planta,
vt nec homo animal. Denique ſi homo ani­
mal eſt, vel ratione vtens, vel carens?
Non
equidem carens, eſſet enim bellua: eſt igitur
vtens ratione.
Vti itaque ratione differentia
quædam eſt animalium, velut & bouis, aut
leporis propria differentia.
Quæ igitur ſentit
anima, vt poteſt non vti ratione, poteſt etiam
vti: intellectus igitur in ea collocatur.
Perſ­
picuum enim eſt, differentiam quamlibet in
eo eſſe poſſe, cuius eſt differentia?
Senſus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index