Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1volare potuiſſet: brachiis autem impe­
dimento fuiſſent: quatuor igitur pedibus
erat opus, ſed pronus fuiſſet capite: vt
igitur geminis tantùm ſtaret cruribus, &
erectus, & ſine auxilio, maximis ac lon­
giſſimis pedibus opus fuit.
Ideoque nullum animal maiores homi­

ne pedes habet.
Eadem ratio & reliquo­
rum.
Sed cùm de his Galenus abundè
ſcripſerit in libris de vſu partium, non
eſt cur repetam, quæ ab illo bene dicta
ſunt.
Illud ſolùm animaduertere decet,

adeò ſubtiliter elaboratus eſſe hominis par­
tes, vt ſi dentes ſuperiores paululùm intus
flectantur, celerrimè cadant: ſi extrà, ce­
leriter, ſed non adeò: nam loquendo,
edendoque: cùm non rectè ſibi inuicem
occurrant, mutuò ſe debilitant, atque in­
de cadunt.
Homini cur
maximi pe­
des.
Dentium ra­
tio.
M. Antonij
Maioragij
caſus.
Ita contigit M. Antonio Maioragio amico
noſtro, viro certè erudiſſimo & diſertiſſimo.
Structura verò ęqualis dentium ad loquendum,
vt eſt vtiliſſima ita ad ſecandum non proba­
tur: nam canes, lupique inæquales, ac ad
modum ſerræ diſpoſitos habent.
Meliùs
etiam hærent hi inuicem, & reliquias ci­
borum non adeò retinent.
Itaque Indorum
populi quidam, quibus non adeò curæ eſt
explicata loquendi ratio, vt dentibus com­
modiùs vtantur, eos lima ſerræ in modum
aptant Magis enim hærent in radice, cùm
in ſummitate non coierint.
Quæ enim ab
vno latere coëunt, ab altero faciliùs diſiun­
guntur.
Sed ſi obliqui haud coëant non
ſecus, ac excuſſo prorſus dente, ſermo­
nem blæſum efficiunt.
Naſcuntur in ſene­
cta etiam dentes, ſeriuſque quàm quis
exiſtimet: ſed pro miraculis, non pro re­
gula, talia habenda ſunt.
Vidi enim Ianuæ
Antonium Benzum ex oppido portus Mau­
ricij, annum agentem 34. pallidum, barba
rara, pingui habitu, è cuius mamillis lactis
tantum profluebat, vt infantem fermè la­
ctare potuiſſet: nec ſolùm effluebat, ſed
impulſu ferebatur.
Miles hic erat, & non
leuia tota vita paſſus incommoda.
In in­
fantibus hoc admiratione dignum non eſt.
Nuper Martino Borglino amico noſtro,
vxor iam quindecim annis ſterilis filium
enixa eſt, qui primo menſe, & lac emiſit è
papillis copioſum, & mammæ intumue­
runt, atque obduruerunt adeò, vt obſte­
trices adhibitis repellentibus, vomitum
lactis non curato priore affectu excita­
rint.
Vir lac co­
pioſum edens.
Sed vt ad hominis reuertar compoſitio­

nem, os capitis è pluribus fruſtis conſtare
neceſſe fuit, vt tutius eſſet: nam parte
fracta non eſt neceſſe totum vitiari, vt ve­
næ, arteriaque ingredi commodiùs poſſent,

egredique excrementa fuliginoſa.
Suturis
tenuiſſimis partes eius iunxit, vt firmius
continerentur, vt calor cerebri non euaneſ­
ceret, vt frigori aditus minus pateret, vt
firmius membranæ illis hærerent: & quan­
quam ſuturæ tenues eſſent, oſſa tamen non
parum craſſa ſunt.
Si tamen præter modum
oſſa capitis craſſa fuerint, indociles, & pa­
rum à feris abhorrentes, ac obliuioſos oſten­
dunt: talia ſunt Indis Hiſpaniolæ, vt Gon­
zalus Fernandus Ouiedus refert, atque adeò
dura, vt conſenſu inter Hiſpanos conuene­
rit, non eſſe ferienda capita, tametſi nu­
do Indorum, quòd enſes frangantur.
Os capitis
cur è pluri­
bus fruſtis.
Capitis ſu­
turæ qua­
tuor cauſis
tenuiſſimæ.
Oſſa capitis
craſſa & du­
ra quid ſi­
gnificent.
Indi capita
habent du­
viſſima.
Simile ſe obſeruaſſe refert Herodotus in
capitibus Ægyptiorum: cùm enim deraſa, &
detecta Soli, ac pluuiis expoſita ſint, obdu­
reſcunt: quod etiam in noſtris regionibus
contingit.
Calor enim vehemens, præſertim
non deficiens materia hoc poteſt.
Vnde ne­
facilè tales calueſcunt, aut caneſcunt: cutis
enim denſior & calor melius humido domi­

natur.
Oſſa quoque duriore & membranas
duriores habent, & cerebri ſubſtantiam,
quamobrem ſtolidi, & obliuioſi, & indoci­
les, maiore ex parte ſunt.
Nam capitis mem­
brana, quæ cerebrum circumambit, te­
nuiſſima in moderatis neceſſariò eſt, ne ce­
rebrum grauitate lædat, & eò durior, vt
dilabi ſubſtantiam in concuſſionibus illius
non patiatur.
Nec craſſa eſſe poteſt abſque
cerebri iactura, ni & cerebrum ipſum craſ­
ſius iuſto ſit.
Atque illi membrana alia cir­
cumponitur, cùm grauare cerebrum non
poſſet, quòd ab oſſe ſuſpendatur, nec cere­
brum ipſum tangat, non ſolùm dura, ſed
etiam craſſa facta eſt.
Membrana
cerebricus
tenuiſſima
ſit, atque
duriſſima.
Similis cura etiam vſque ad capillos per­

uenit: cùm enim oporteret tegi caput, quo­
niam
carne careret; leuiſſimo & tutiſſimo ve­
lamine capillos excogitauit, fecitque vt ma­
ximè creſcerent, cùm in aliis partibus nul­
lo auxilio longi poſſint euadere: qua in par­
te & pulcritudini conſuluit, adeò vt non
ſolùm in mulieribus, ſed etiam pueris,
quos in deliciis habebant veteres, potio­
rem in illis pulchritudinis partem colloca­
rent.
Præcipui igitur aurei, ſplendenteſ­
que quos conſtat eſſe tenuiſſimos, ac venu­
ſtiſſimos: nam nigri quanto à coloris gratia
degenerant, etiam eò craſſiores ſunt.
Sed
cùm multa tenuitatis experimenta in homi­
ne natura oſtenderit, nihil tamen ad eam
ſubtilitatis rationem, quæ in facie vide­
tur accedit.
Ex qua duo miracula pendent:
vnum, quòd in tam magno hominum nu­
mero, tamque paruo humanæ faciei ſpatio
adeò omnes inter ſe diſtinguantur, vt non
ſolùm duo ſimiles eſſe non poſſint, ſed etiam

à notis dignoſcantur: alterum, quòd tam
parua parte tantam, quandoque pulchritu­
dinem humano corpori affinxerit, vt pro
illa ſpontè mori cupiamus, & non viſæ
ampliùs formæ ſtimulis ad inſaniam vſque
agitemur: quandoque tantam adiicit turpi­
tudinem, vt vel ſola memoria nauſeam, &
abominationem exſuſcitet.
Quamvis in vtra­
que ſtructura oculorum, naſi, oris, den­
tium, frontis, genarumque haud ſit oblita.
Accedit tertium huius partis, & ipſum in­
gens ſolertis naturæ argumentum, quòd tam
paruis illius mutationibus læti, ac triſtis, au­
dentis, ac timentis irati ac miſerentis, aman­
tis, & odio habentis, ſperantis, & eſperantis
ſani, ægri, morientis, infinitorumque tum
animi, tum corporis affectuum aliorum, diſ­
crimina ac ſpecies appareant.
Capilli cur
tenues.
Tria maxi­
ma humana
faciei mira­
cula.
Quid intus
admirabi­
lius in hu­
mano corpo­
re.
Iam verò intus aliud eſt miræ ſubtilitatis,
ac induſtriæ naturæ argumentum, ſeptum
ſcilicet pulmonis, quo aſpera à venali arte-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index