Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1pars D, vaſi intruditur A ſolida eſt, ſceptrum
aliud, in quo anguſtum foramen, ex quo in
86[Figure 86]
B canalem tranſuerſum defertur
vinum: in B fiſtula alia intundi­
tur oſculo F, excipiente vinum
ex anguſto foramine C, atque
emittente inferiùs per G fora­
men, & ob obliquitatem abſque impetu,
cùm ergo circumagitur F, vt non ſit oſcu­
lum è regione foraminis C, nihil prorſus
effluit, quoniam fiſtula EFG arctè in trudi­
tur ipſi B.
Vt vinum
non aceſcat.
Vt odor mu­
cidus à vino
& vaſe tol
latur.
Vt muſtum
dulce toto
anno ma­
neat.
Vinorum dif­
ferentiæ, &
præſtantia.
Vaſa vina­
ria quomodo
picentur.
De vaſis autem quomodo picentur: li­
quata pix effunditur in vtres, & ita agitan­
tur, vt vndique hæreat: inde addito iridis
Illiricæ libram vnam: croci, & ligni aloës
ſingulorum vnciam cum dimidia, hyſſopi,
nardíque ſingulorum pondo duo, ſeu libras:
nam pondo: & libra idem ſunt: antequam
igitur refrigeretur pix, & congeletur, addere
oportet, vt hæreant pici, non tamen dum
adhuc feruet, vrerentur enim.
Hæc aroma­
tum quantitas in vas decem amphorarum
imponi debet: eſt autem amphora triginta
quinque noſtris menſuris continens, octó­

que amphoræ tribus brentis noſtris fermè
æquantur.
Continet enim amphora octua­
ginta vnam libram vini in pondere: fit pi­
catio ſingulis annis, aut ſaltem alternis: vi­
náque quæ in vaſe imponuntur picato, ni
potentia fuerint, in vappam tranſeunt: ob
id in noſtris regionibus, non picantur vaſa.

Quum autem vina perturbantur, antequàm
ex toto pereant, hoc vtaris, tametſi ſuperiùs
multa me dixiſſe meminerim, auxilio.
Oua
duo, vel etiam plura, ſi rubrum ſit vinum:
cum luteo, ſi album: è candido ſolùm, lapi­
dum fluminis contritorum partes tres, ſalis
tenuiſſimè triti partes duas, miſce per tres
dies quinquies, aut etiam frequentiùs die­
bus ſingulis agitando, nec priùs in vas pu­
rum tranſtuliſſe ipſum opus eſt: hoc ſi quid
ſpei relictum eſt, curat.
Nam luteum cum
fæce conuenit, album cum vino.
Alij cal­
cem, & arenam, ſalis, & lapidum loco, cum
albumine iungunt.
Melius etiam fit, ſi mellis
quantum ſalis addatur: hæc enim tria, mel,
oua, & ſal, omnes purgant liquores: lapis
autem ad trahendum infrà plurimùm iuuat.
Ceraſa etiam acida immiſſa certo experi­

mento, dum feruere cogunt, clarant.
In vino
autem ſeruabis toto anno ficus recentes hoc
modo: Decerptas abſque aqua, & rore in
vaſe nouo figulino ita colloca, ne ſe tangant:
ſit autem vas quadratum ipſum ſuprà dili­
genter operculo occluſum, vino vt innatet,
quòd ex aëre intùs contento continget, im­
ponito: tandiu enim ſeruabuntur ficus,
quandiu vinum manebit incorruptum.
Ma­
nifeſtum eſt autem, quòd vas tenue eſſe
oporteat, vt vini, quod tenue eſt, ſeruare ficus
poſſit: nam humido vini, ne ſiccentur prohi­
betur: idem humidum quum putredini ob­
noxium non ſit, ne putreſcant, prohibet, ſi­
quidem (vt dixi) vinum incorruptum ſuppo­
nimus.
Quòd ſi ex arbore per hyemem de­
cerpere propoſitum ſit priores fructus, dum
parui ſunt, excutito.
Suboriuntur enim alij,
quoniam ficus florem non edit.
Mala autem
punica, & cotonea, tum alia multa eius ge­
neris ſeruantur, aut gypſo illita, aut creta:

nam quum in loco frigido ſeruantur, frigi­
ditate, & ſiccitate incorrupta manent.
Alij
antequam omninò ad perfectam veniant
maturitatem, imponunt ea hærentia arbori
fictilibus vaſis, vt vaſa ex arbore pendeant,
diligentérque alligant: vaſis os cum ramo
arboris, ne aër ingredi poſſit, ſicque ſi­
nunt.
Pondo, & li­
bra idem ſunt.
Amphoræ ca­
pacitas.
Ad vina per­
turbata re­
ficienda.
Vt ficus re­
centes ſeruen­
tur
toto an­
no.
Mala punica
quomodo ſer­
uentur.
Si verò mala punica ſpontè aperiantur,

lapides tres magni, ac è fluminis alueo ſum­
pti, ſuppoſitíque radicibus: vel ſcilla propè
plantata prohibebit.
Vt mala pu­
nica non ape­
riantur.
Eadem ſemina omnia ab animalibus ero­

dentibus tuetur: illa enim acrem odorem
eius refugiunt.
Succus quoque ſemper viui
ſi in eo infundantur ſemina, quæ ſerere vo­
lueris, corrupta ea ſeruat: nam animalia par­
ua, tum volucres odorem illius, quòd frigi­
diſſima ſit herba, velut noxium refugiunt.
Vt verò fructus habeas præcoces, irriga ſæ­

pè calida aqua, Soli expone, ſtercore colum­
bino, equinóque foue, aut calce, quæ illam
admittunt, vt ceraſia, & inutiles ramos ſen­
ſim ac inutilia quæque præcide.
At ſi ſero­
tina velis, contraria ratione ages in vmbra,
& multis operta foliis ſinito, præcidito iam
natos fructus cum ramis antequam mature­
ſcant, denuò enim florebunt, & alios fructus
mittent: quos vt ad maturitatem deducas,
hyeme vaſis fictilibus, quæ ex arbore pen­
deant, includito.
Si verò omninò ſterilis
planta ſit, Ariſtoteles conſulit, vt diuiſa
radice lapis immittatur.
Nam ſi denſus ſit
cortex, temperato calore fructifera red­
ditur.
Ne ſemina
lædantur ab
animalibus.
Vt fructus
habeas præ­
coces.
Vt fructus
habeas ſero­
tinos.
Platæ ſteriles
quomodo
fructiſeræ
reddantur.
Lib. 1. de
plant.
in fine.
Quòd ſi putreſcant fructus in arbore, aut

animalia innaſcantur, hoc ex humido abun­
dante euenit, itáque arborem ab imo per­
fora, vt inuicem venæ ſectionis habeat: erum­
pet enim quicquid eſt ſuperflui humoris: aut
ignium clauum ibidem infige: cauterij enim

locum hoc auxilium obtinet.
Putreſcunt au­
tem facilè ceraſa, cùm ex arbore oriantur:
difficulter fraga, cucumeres, pepones quam­
vis herbacei.
At contrà ex arboreis punica,
meſpila, ſorba, cotonea ſero, quòd ſint acida,
vel acerba.
Auellanæ etiam nuces, celeriter
vermem gignunt, tametſi non horarij fru­
ctus ſint.
Ponticæ nequaquam, nec ficus,
quamuis inter horarios numerari merea­
mur.
Cauſa autem putredinis, humidum, pin­
gue, crudum: in arboribus humidum, pingue,
ſed non in omnibus concoctum: indico eſt,
quòd ceraſa præcioſa ſunt, vuæ & ficus ſe­
rotina.
Ponticæ nuces, oleum copioſum, vt
ſemina mittunt: herbacei igitur fructus
omnes valdè crudi.
Defluentibus autem an­
te tempus fructibus, lamina plumbi circum­
ligata trunco retinebit: quoniam copioſius
humidum tranſire non patitur.
Hoc igitur
in arboribus, quæ corticæ, non medulla
aluntur, præcipuum eſt.
Aluntur pleræque
vtroque modo: nam ſi vel cortex aliqua in
parte circumquaque tollatur, aut medulla
tota extrahatur, omnes fermè arbores fru­
ctiferæ præſertim intereunt: aliæ quidem
è cortice ſeriùs, vt ficus: aliæ à medulla

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index