Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 403 > >|
1aëris attinet, palàm eſt illam eſſe frigidiſſi­

mam: quia (vt oſtendemus) omnia elemen­
ta talia ſunt.
Nam quod de vaporibus dici­
tur, & vocata antiſpaſi, fabulæ ſimilius eſt,
quàm hiſtoriæ rei naturalis.
Quamobrem ſi
ignis in concauo Lunæ ponatur, ac ocyſ
ſimè ibi circumuolui, erit hic frigidiſſimus.
Ergo nos illud oppugnamus, non experi­
mentum deſerimus.
Quippe luce manifeſtius
eſt aërem illic eſſe frigidiſſimum, tum verò
magis eum qui in concauo Lunæ eſt: ſed
temperatur propinquitate ſyderum, & ma­
ximè Lunæ.
Et quanquam Luna tantum vni
parti paruæ è directo ſit, quia tamen totum
miſcetur ſimul ac tenuiſſimæ eſt ſubſtantiæ,
ideo aër ille eſt temperatiſſimus, idem etiam
puriſſimus ac limpidiſſimus, ac totus ſynce­
rus: qua de cauſa æthera ipſum antiqui, & re­
ctè, imò & philoſophus ipſe quandoque ap­
pellauit.
Congruit hic belliſſimè loco ac cœ­
li naturæ, vt qui tenuitate & qualitatis tem­

peramento fermè ſit ſimilis.
Neque enim æ­
ther ideò temperatus eſt, quia æqualiter
commiſtus ex calido & frigido, ſed quia
vtriuſ que ſit expers qualitatis.
Similiter nec
ſiccus dici poteſt, qui fluit: nec humidus,
quia non madefacit: ſed purus ( vt dixi ) ac
limpidus, atque hic ad generationem aptiſſi­
mus, de quo inferiùs dicemus.
1. Meteoro
rum c.4.
Æther quid
ſit, & vbi.
Aër frigidus
eſt natura,
non calidus.
Quòd verò aër calidiſſimus ſit, hoc nullum
experimentum dolet, nulla ratio cogit, imò
ſpontè quidem frigidiſſimus: atque hæc om­
nia experimentis quidem conſentiunt.
Chi­
mærica illa Ariſtotelicorum, ne illum accu­
ſare videar, commenta in inexplicabiles quæ­
ſtiones, quæ adhuc ſub iudice ſunt, terminan­
tur
.
Itaque melius eſt paucis immutatis tue­
ri veritatem atque experimenta ipſa, quàm
in perpetuum cum illis nugantes de rerum
natura nihil ſcire.
Quis enim niſi amens au­
diat diſſerentem atque affirmantem, aërem
eſſe calidum in extremo ac ſummo, deinde
ob ſolum motum, aut vapores abſque motu,
vt ſub ſeptentrione, adeò fieri frigidum, vt
glaciem, niuem ac grandinem gignat, nemo­
que citra Solis vim de aëris calore conque­
ſtus ſit, de frigore omnes quærantur, & ta­
men audeant aëri non aliam fermè quam
igni tribuere caliditatem.
Cur ignis cùm te­
nuiore ſit ſubſtantia quàm aër, nunquam à
ſuo immenſo calore deſtituitur, aut illius na­
tura ac feruor miteſcit?
non dicam vt frigi­
dus euadat.
Quòd ſi dicant, aërem hunc non
eſſe aërem qui mouetur, aut qui vapores ex­
cipiat, impoſſibile enim eſt tanta facta tranſ­
mutatione ex calidiſſimo in frigidiſſimum,
vel Ariſtotele iudice, manere ſubſtantiam:
palàm eſt, cùm totus aër frigidus ſit, qui nos
ambit, aut ſaltem temperatus, vt qui iuxta
cœlum Lunæ ſitus eſt: nam vniuerſa aëris
moles vt ex æthereis flammis ſæpius depre­
henſum eſt, motus cœli in viginti quatuor
horis circumfertur, quod etiam admittit ipſe
Ariſtoteles vniuerſam aëris machinam hanc
frigidam eſſe, aut temperatam: quæ ſi non ſit
aër, alius nobis quærendus aër, forſan ſupra
cœlum, aut in imo terræ.
Elemento­
rum nume­
rus.
Tria igitur ſunt elementa: terra, quæ den­
ſiſſima eſt atque grauiſſima, in imoque poſi­
ta: aër, qui rariſſimus, leuiſſimus, in ſuprema
parte collocatur: & aqua, quæ medium in
omnibus his inter hæc poſſidet.
Communia
omnibus ſunt, quòd expertia ſint innatæ ca­
liditatis, nullus enim calor niſi à cœlo, atque
ideo ab anima vel luce.
Terra quòd nimis
craſſa, aër quòd nimis tenuis, minus frigida
eſſe videntur: ſed aqua cum media ſit ſub­
ſtantia, frigidiſſima apparet.
Aër igitur cum
ingraueſcit, frigidior videtur.
Sed ſi non af­
ficiatur, ob tenuitatem quaſi temperatus exi­
ſtimatur.
Porrò frigida iam ſpontè cùm den­
ſantur, frigidiora fiunt, veluti glacies.
Terra
autem ob raritatem calorem admittit, atque
ideò minus frigida eſſe creditur: ob id ſaxa
ſunt ipſa longè frigidiora.
Aër autem ob lu­
cem quaſi temperatus, & ob raritatem faci­
lè mutatus, non ſolùm minimè frigidus, ſed
& calidus iudicatur, cum omnia elementa
ex æquo natura propria ſint frigidiſſima.
Indicio ſunt regiones ſub Vrſa, & noctes &
montium cacumina: ſed & ratio id oſtendit.
Omnis enim calor ab aſtris eſt. Elementa au­
tem cum pura ſint, caloris ab aſtris ſunt exper­
tia.
Calor enim aſtrorum illicò mutat: &
quod mutatur, diſſimile eſt ei ex quo muta­
tum eſt: quare miſtum erit elementum ex
puro atque mutato, non autem ſimplex.
Om­
nia igitur elementa ſunt frigidiſſima, id eſt,
caloris omnis expertia.
Siquidem nihil aliud
eſt frigiditas, quam caloris priuatio.
In hu­
mido etiam diſſident: nam terra eſt ſicciſſima,
vt aër humidiſſimus, & aqua in medio collo­
catur.
Siccum dico humido priuatum, atque
ideo graue, quia non eſt extenſum.
Cùm enim
materia prima ſeu hyle non extenditur, mul­

ta eſt, & ideo formæ multum & grauitatis.
Ideò aqua media in omnibus etiam his eſt.
Conſtat igitur ex hoc ſydera omnia eſſe ca­
lida: nam ſi omnia ſydera habent lucem, om­
nia etiam miſcent.
Elementa autem natura
ſua expertia ſunt omnis caloris ac lucis: ni­
hil autem minus eſſe poteſt eo quòd nihil
eſt.
Omnis igitur lux calida eſt & miſcet, &
omne aſtrum ob id calidum.
Dicitur autem
Saturnus frigidus tantum comparatione, quia
non tantum miſcet vt generationem in ho­
noribus iuuet, ſed impedit, velut aqua tepida
feruenti miſta, minus efficit calidam.
Ob id
ſatis magis conducit Saturnus quàm Iupiter,
quia ſata moderatiore calore indigent, qualis
eſt in Saturno, non in Ioue.
Non tamen mo­
deratus eſt pro hominum propagatione.
Om­
nia igitur aſtra calida, omnia elementa fri­
gida.
Rurſus cœlum neque calidum, neque fri­
gidum.
Decipiuntur plurimi in elementis ob
calorem violentum, aut impreſſum.
Nam ex
actione aſtrorum elementorum partes ad
miſtionem veniunt, fiuntque potentia tales,
vt piper calidum: ſed hoc non eſt elementum, ſed
miſtum.
Ignis etiam qui lapidum colliſione accen­
ditur, eſt caliditas aſtrorum in corpore rarefa­
cto.
Violenta igitur caliditate miſta profundi
poſſunt, alia corrupta, vt in putridis: alia po­
tentia, vt in ſatis & ſeminibus maximè: alia
impreſſa, vt in aëre æſtatis tempore: alia na­
turali, vt in animalibus.
Manifeſtum eſt igi­
tur cur vita in montium iugis ſit perennis,

ob puritatem aëris: non autem in Æthiopia,
ob calorem: neque in vallibus, quia aër ſim­
plex non eſt, ſed calidus ac miſtus eſſe poſſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index