Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1chanto & alumine liquido, æquis partibus,
addita illis demum æruginis parte quarta:
hæc eadem arte facta, nec ipſis parcit la­
pidibus.
Si tamen aliquid Oſtracitis lapi­
dis Smiridis vocati, quo gemmas expo­
liunt, addideris, copioſiorem aquam & me­
liorem habebis, quia non vritur.
His igi­
tur experimento acceptis, videamus cur
aqua hæc adeò potens euadat: namque ma­
nifeſtum edocet experimentum, ſicciorem
partem vi ignis attenuatam, vim igneam ac

erodentem ſuſcipere.
Sed cur non ardet aqua
ſeparationis, vt ardens?
quia ardens cali­
dior eſt ac tenuior, & etiam minus ſicca:
ideò ardere poteſt, & egregiè calefacere,
non tamen erodere.
Illa verò erodere poteſt,
non ardere, parúmque calefacere.
Simili
igitur ratione quod ex calchanto oleum vi
ignis excipitur, quum ſicciſſimam partem
in humorem vertat, acutiſſimum eſt, atque

linguam vt ignis ferit.
Conſtat igitur & hac
ratione aquam fieri poſſe, quæ lapidem veſi­
cæ per catheteram immiſſa, illicò confringet.
Nam cum duo ſint neceſſaria, & quod lapi­
dem atterat, & quòd veſicæ ſit innoxia, pri­
mùm præſtabit modus ac materia: nam ex­
tremos vapores è ſcorpionum cinere, vel
Macedonici petroſilij, vel tecolitho, aut
lapidibus cancrorum excipiemus: ſic enim
aqua fiet quæ etiam porphyritem commi­
nuat.
Porrò innocentiam præſtat, ſi materia
ex qua aqua excipitur, omnis ſalſedinis ex­
pers fuerit.
Non igitur è ſalis genere aliquo,
aut alumine, vel calchanto, aut vini fæce,
ſed ex aliquo eorum, quæ nuper retulimus
aquam excipere oportebit.
Opus autem ſem­
per eſt diligenti experientia, in confirman­
da ſubtili ratione, vt ea quæ adeò ſubtiliter
explorauimus, ſecurè per experientiam con­
firmata, in vſum hominum poſſimus dedu­
cere.
Equidem ſcio ſtercus columbinum ac
parietariam, vel illud hac arte in aquam
deductum, lapides veſicæ duriſſimos fran­
gere poſſe.
Quodnam autem illud ſit, quòd
id facturum ſit, & abſque noxa, experien­
tia declarari oportet.
Nam & hircinus ſan­
guis, & leporis pellis, & vitrum, multum
probantur ratione: ſed tamen nihil horum
forſitan ſeorſum, ſed ex his aliqua ſimul
iuncta, atque certa menſura.
Metallicum
certè ſit tale oportet, aut ad metalli naturam
mutatum.
Audiui quondam inuentam à quo­
dam Ianuenſe, ſed denuò amiſſam morte il­
lius, qui eam notam nemini facere vo­
luit.
Hoc certum ſanè eſt, inueniri poſſe, at­
que hanc eſſe illius artem.
Dubitatur autem
an tenuia magis acuta ſint, & an magis

erodant.
Andreas Lacuna Segobienſis me­
dicus, medicamentum recitat Philippi Lu­
ſitani, quòd conſtat alumine, ærugine, au­
ripigmento, atque chalcitide, paribus por­
tionibus, quæ perfuſa aceto acerrimo per
dies octo, atque in ſole trita ac ſiccata, vt
diutiùs teruntur, perfunduntur, ſiccantur,
vtque ſol magis excalefacit, ita celerius car­
nes in collo veſicæ, & pudendo natas aufert,
atque minore cum dolore: ad hoc enim me­
dicamentum paratur.
A ſole igitur, & ace­
to acri videntur, quæ craſſa ſunt commi­
nui, ab attritione autem in pollinem redigi.
Quia verò minùs afficit dolore, id contin­
git, quia partes exuſtæ reſoluuntur.
Videtur
igitur medicamentum fieri tenuius quanti­
tate, craſſius autem, & magis æquale ſub­
ſtantia.
Hoc autem minùs mutat corpus ex
calefaciendo, aut ſiccando.
Tenuiſſima igi­
tur tàm quantitate, quàm ſubſtantia cele­
riùs erodunt: ſed ſubſtantia moderata, minùs
afficiunt dolore.
Craſſa igitur quantitate,
& tenuia ſubſtantia, dolorem inferunt, &
ſeriùs erodunt: ſubſtantia craſſa, & quanti­
tate, ſerò & ſine dolore: vt calx, & ſapo te­
ner, de quo aliàs dictum eſt: ſubtilia vtro­
que modo, celeriter, & magno cum dolo­
re.
Craſſa ſubſtantia, & tenuia quantitate,
erodunt celeriter, & paruo cum dolore, atque
ea optima ſunt.
Sed de his, quæ ad hominum
curationem pertinent, alio loco tracta­
bitur.
Ignis an
æthere te­
nuior.
De differen­
tia calcis à
cinere.
Aqua quæ
aurum ab ar­
gento ſepa
rat.
Aqua poten­
tiſſima.
Aquarum
ardentis &
ſeparationis
comparatio.
Aqua quæ
veſicæ lapi­
dem poteſt
confringere.
Tenuia an
craſſa magis
erodant.
Cæterùm vt ad rem redeam dubitatio

emergit: Si magnus calor efficit has aquas,
ardentem puta ac ſeparationis, quomodo ta­
ctu frigidæ ſunt?
aut ſi iam refrigeratæ
ſunt, cur metalla colliquant?
vel ſi aliquid
remanſit caloris, cur vel ſine motu penitùs
non extinguitur?
vel ſi motu iuuatur ali­
quo, cur materiam adeò paratam non accen­
dit?
Horum autem nullum experientia do­
cet.
Eadem verò ratio & in naturalibus mi­
ſtis eſt.
Nam ſulphur facillimè accenditur,
& tamen per ſe friget.
Piper exurit linguam,
& corpus vehementer, ſi edatur, accendit,
& tamen tactu frigidum eſt, & igni admo­
tum, vix ignem concipit.
Decebat Philo­
ſophos hæc quærere, quæ ſenſu conſtant, &
quotidie tractamus, quæque cùm inuenta
fuerint, magnam vtilitatem afferunt, & non
his relictis, quæ præ manibus (vt dici ſolet)
habemus, nouas nouas nominibus excogita­
re quæſtiones, in quibus non minùs incertum
habeas, quid ſit de quo quæritur, quàm quo­
modo id quod quærimus, ſit determinan­
dum: deinde, etiamſi millies rectè, quod ta­
men vix vnquam accidit, quæſtio diſſolua­
tur, nihil humano generi afferat vtilitatis.
Cuius ſignum eſt manifeſtum, in tot ſecu­
lis hos egregios viros nihil vnquam ad vitæ
vſum inueniſſe, quòd falſis principiis inni­
tantur, & nugari ac obſtrepere ſolùm his
ſufficiat.
Igitur ne illos repræhendendo eis
ſimilis euadam, quæſtionem hanc valdè ne­
ceſſariam diſſoluere aggrediar.
Primùm igi­

tur illud proponendum eſt, miſta ex ele­
mentis credi compoſita, quòd in miſtis ele­
mentorum qualitates ſint manifeſtæ, atque
ob id etiam tot elementa credita ſunt in eis
eſſe, quot combinationes qualitatum, non
concludente argumento.
Aliud ſyncęrius
indicium eſt, quòd in quibuſdam terra, vt
in metallicis ac lapidibus in aliis aqua, ve­

luti in herbis, manifeſtè videantur.
Illud
quoque ſupponendum, quod oculis vide­
mus, terram & aquam ſolas eſſe miſtorum
materias, & quod & Philoſophus quaſi di­
uinando dixit, calorem verò ipſum eſſe, qui
hæc miſcendo concoquat.
Si igitur terrę plu­
rimùm & caloris igneum efficitur, vt in aquis
iam prædictis.
Si cum plurima terra modicus
calor extiterit, terreum dicitur.
Primi exem­
plum eſt piper, ſecundi lapides.
Si aqua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index