Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1exuperet, terræ parùm ſit, calor autem ma­
gnus, fit aëreum, quod pingue omne eſt, ac
facilè flagrat: cuiuſmodi ſunt omnia olea,
pinguedines.
ſulphur, bitumen: ſi paruus ca­
lor, aquea, vt olera pleraque.
Cur igitur piper
non accenditur facilè?
quia cum attenuata
parte multum eſt terrei.
Docuimus autem
quòd terreum, quod multum contineat ma­
teriæ, & motum prohibeat, ignis generationi
repugnet.
At dices, leue piper eſt. Reſpon­
deo, hoc eſt quia inane, ſubſtantia verò ipſa
grauis: & ſi contundantur optimè, haud leue
eſt.
Sulphur verò cùm humidum ſit, linguam
non exurit: ardet tamen, quia calidum eſt
vehementer.
Quomodo
ignis affectus
abſque igne
appareant.
Tria tantum
verè in mi­
ſtis, terra &
aqua pro ma­
teria, & ca­
lor cœleſtis
agens.
2. de Part.
animal.
Ca.
1. in initio.
His igitur vt in principiis acceptis, ad quæ­
ſtionis diſſolutionem accedamus.
In miſtis
ipſis tria tantùm apparent, terra, & aqua, &
calor, qui ea miſcet.
Nam terram, & aquam
ſpontè miſceri palàm eſt: aër miſtionem refu­
git, nec miſcere vnquam poteris illum his,
nec ſi quid aliud eo tenuius eſſet.
De igne ve­
rò non eſt dubitandum, cùm neque ſit elemen­
tum
, nec quicquam generet.
Ergo ſi miſta

his conſtarent, violenter miſcerentur.
Ignem
autem non generare palàm eſt, quia exteriùs
euocat: at quod generat, intùs reuocat omnia.
Siccat etiam ignis, & quæ generantur, hu­
mido indigent, quod quaſi glutinum partes
vnum cohærere faciat.
Rurſus ignis ſeparat
ac diuidit: generatio autem craſi non ſolùm
miſtione indiget.
Qualitates etiam ad ſum­
mum ignis deducit: at quæ ad generationem
conueniunt, quæque miſcentur, qualitates
mutuò frangunt.
Denique proprium munus
eſt cœleſtis caloris, generare, non autem ig­

nei: neque enim ignis vita potentia eſt.
Miſ­
cet autem ignis corpora, ſed tamen ſubſtantias
ipſas diuidit, ac ſeparat.
Propterea panis igne
conficitur, caro verò corrumpitur: verùm
quia vſus non admittit, vt carnes crudas

edamus, igne eas coquimus.
Quòd ſi car­
nes, & oua cruda comedere conſuetum
eſſet, ad vitæ diuturnitatem non parùm con­
duceret.
Verùm quia hæc edere haud licet,
quæ cruda poſſunt, lac, mel, oleum, bu­
tyrum, ſuccarum, olera plæraque tenuioris
ſubſtantiæ, ſi edantur, vtiliora erunt tàm
vitæ, quàm valetudini.
Nam etſi (vt dixi)
ignis corpora miſceat, & ex ſulphure, ar­
gentóque viuo conficiat cinnabarim, ſub­
ſtantias tamen alimentorum ſeparat, & tenue
à craſſo ſeiungendo deterius reddit.
Itaque ni
faſtidium obſtaret, oua, oſtrea, oblongáque
conchylia cruda edere melius eſſet, quàm
cocta.
Atque in vniuerſum ſi vires validæ
fuerint, & faſtidium homines non vexet, ig­
nis propè pro cibis nulla eſſet neceſſitas aut
vtilitas.
Sed maluerunt hoc modo lautè, pa­
rúmque viuere, quàm diu ferarum, aut ru­
ſticorum ritu.
Ob id tamen non parùm his,
qui in ἐρέμῳ habitarunt, ad vitæ longitudi­
nem conduxiſſe arbitror crudorum cibo­
rum eſum.
Nam cruda quum coquun­
tur, meliora ſunt coctis, quæ non ignis
vitio carent.
Sed à pueritia aſſueſcere
oportet.
Ignem non
generare de­
monſtratio.
Ignis vires
in miſcendo.
Cruda ad
vitam, & ſa­
lubritatem
corporis vti­
liora.
Calor qua­
druplex, quæ­
ſtioniſque
diſſolutio.
Calor igitur quadruplex: alius vt in prin­
cipali agente, id eſt, radiis ſiderum: alius
& ipſe in actu, ſed ſicco iunctus: tertius,
humido: quartus autem veſtigium eſt calo­
ris, non calor.
Primùm igitur cœleſtem vo­
care ſolemus, eſtque aliorum origo & fons:
hic vt talis eſt, caleſacit, nondum tamen
generat, quia materiæ coniunctus non eſt.
Hunc Ariſtotelici, qui audacter in his, in
quibus coargui non poſſunt, litigant, non
eſſe calorem dicerent.
Nullum enim eſſe
calidum ſitus, quòd cœlum omnis ſit ex­
pers qualitatis.
Secundus igneus eſt, & vo­
catur, qui nihil generat, qui iunctus ſic­
citati inſtrumentum eſt potiùs corruptio­
nis, & ſeparationis, quàm miſtionis, aut
craſis, ſine quibus non fit generatio.
Nec
ſolùm ignis, ſed omnis calor ex illius gene­
re corrumpit, & generationi repugnat.
Ob
id nec cineribus oua excepta pullos edunt.
Tertiò nomen eſt naturalis calor, qui &
ipſe motu indiget: nam omnis calor dum
viget, motu indiget, & depaſcitur ſubie­
ctam materiam.
Hic verò duplex, alius qui­
dem manifeſtum habens motum, reſolu­
tionémque, qualis in animalibus perfe­
ctis maximè, atque magis in ſanguineis:
aut obſcurum motum, qualis in plantis,
multóque magis in ſeminibus earum, atque
metallicis: in his enim motum calor habet
obſcurum, & tamen humidum diſſoluit.
Indicio eſt, quòd ſeruata ſemina areſcunt,
etiamſi inungantur, anni ſpatio vel bien­
nij, ſeneſcúntque non ſecùs ac homines ru­
gis contractis, leuioráque infœcunda etiam
facta.
Calor is autem facultas dicitur, velut
in pipere, cùm à tota planta deriuatur in ſe­
men, & à toto monte in metallum, vel à ma­
gna parte, nimis concoquens, quòd conco­
qui debet, terream maximè partem: túncque
igneum redditur, ſi multus calor extiterit:
ſi paucus, lapis: ſi in aqueam ſubſtantiam
multus agat, fit pingue: ſin paucus,
aqueum.
Quæres forſitan, an calor actu maneat?
Manet quidem, ſed ille quum ſit naturalis
in humida ſubſtantia, vtpote piperis, funda­
tus eſt, quamobrem exurere non poteſt, eó­
que magis quòd auulſo ſemine ab arbore
perexiguus relinquitur.
Neque igitur ob
naturalem calorem piper calidum eſſe po­
teſt, cùm ille ſit valdè tenuis: nec propter
ſubſtantiam exuſtam, quum illa caloris ve­
ſtigium, non calorem retineat.
Sic & ar­
dens aqua veſtigium caloris retinet, non ca­
lorem, & cinis refrigeratus.
Calx verò ali­
quandiu calorem retinet, illúmque in ſic­
co: ideo tangenti calida, & maximè intùs:
exteriùs enim ab aëre perfrigeratur.
Ita­
que pauca aqua ſi conſpergatur, accendi ſo­
let.
Sed dices, calor igneus in humido eſſe
videtur, vt cum ardet candela.
Sed non eſt,
alitur enim ex humido, ſed in humido non eſt.
Vt neque homo licet pomis veſcatur, pomea
non eſt ſubſtantia, ſed carnea: ita ignis te­
nuibus tàm humidis, quàm ſiccis alitur,
ſed in ſolo ſicco, eóque tenuiſſimo funda­
tur.
Atque ea de cauſa inuentum eſt, quónam
pacto non ſecùs quàm in ſartagine piſces co­
quantur in charta: Chartam ſeligito, quam vo­
camus papyrum, ſimplicem, erectiſque ſpon­
dis in modum lucernæ ex omni latere oleum
infunde, & antequam exudet ſuper puras

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index