Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 403 > >|
1oſtendit æſtus magnitudo in pleniluniis no­
uiluniiſque, paruitas in quadratis: aſcenſúſ­
que earum, deſcenſúſque cum Luna vſque
ad cœli medium, tumorque illarum è ſyde­
ris directo & reuolutionis tempus, quòd
horarum eſt fermè vigintiquinque.
Quò in
ſpatio, Luna ad Orientem ex oriente redit.
Quum
verò terram ſic aſtrum ſequens circumambi­
re mare ſingulis diebus videatur, cur naues
vix ſex millia paſſuum, ni ventis vrgeantur,

horâ vnâ ſuperant?
Cauſa eſt, quòd non
tota aqua, nec vna pars Lunam ſequatur,
ſed proximæ in proximas transferuntur: ve­
lut ſi quis carnem comprimens tumorem
eleuet, caro quidem parum loco mouebitur,
celerrimè tamen tumor per totum crus
transferetur.
At in Nortiro, vbi diximus
penè nullum eſſe æſtum, decurſum tamen
trium menſium diuturnum, velut in flumi­
ne naues celeriter moueri neceſſe eſt, quòd
eadem pars aquæ ſemper procedat.
Maris æſtus
cur fiat.
Cur in ma­
ris æſtu na­
ues non ce­
lerrimè mo­
ueantur.
Sed poſtquam in hos ſermones incidi­
mus, non ſilebo Philoſophi rationem, quâ
mundum æternum eſſe probat ex maris ſal­
ſugine.
Eſt autem hæc: Si mare initium ha­
buit, ab initio dulce, aut ſalſum, erat non ſal­
ſum cùm tantum ſalis non potuerit immiſ­
ceri quodaquam corrumperet, ſyncera enim
omnia facta eſſe exiſtimandum eſt.
Nam
quæ naſcuntur, vt lacus, & flumina, ſapo­
re carent.
Hoc tamen aduerſus Platonem ſo­
lùm dirigitur, qui ( vt in Timæo habetur)
mundum per ſeparationem genitum exiſti­
mauit.
Ideóque Naſo dixit:
Hanc Deus & melior litem natura diremit.
Nam cœlo terras, & terris abſcidit vndas,
Et liquidum ſpiſſo ſecreuit ab æthere cœlum.
Quæ poſtquàm euoluit, cæcóque exemit aceruo,
Diſſociata locis, concordi pace ligauit.
Par igitur fuit nullum fuiſſe mare terra, &
aqua immiſtis, cùm ſalſum ſolùm miſtione
fiat.
Quòd ſi ſapore caruit ab initio, ſuc­
ceſſu verò temporis factum eſt ſalſum, ſal­
ſugo ætates habet.
At non habet: neque
enim nunc ſalſius quam olim fuit, nunquam
igitur mare factum eſt, itaque nec mundus.

Cæterum etiam ſub terra aquarum conge­
ries ſunt lacuum ſpecie: vnde Tanais in
Moſcouia, Lycus in Aſia, Tygris in Meſo­
potamia perpetuò decurſu erumpunt.
Refe­
runt & Timaum in agro Aquilienſi, & in
Atinate incerti nominis fontem oriri.
Cum
enim ſint ſub terra ſpecus, nec profundi vt
olim in Gabienſi agro ad primum lapidem
à Roma, vnde currus & equi, cùm præteri­
rent, ſolùm tremebat: nihil mirum eſt, aut
aquis impleri, aut dehiſcere ſponte terram,
aut hiantibus aërem corrumpi.
Etſi parua
ſit hæc profunditas ad terræ magnitudinem
comparata, poteſt tamen vrbes ſubruere,
lacus admittere, montes relinquere inæqua­
li ſpecu, cùm non quicquid è directo eſt,

dehiſcit.
At puteorum aquæ, cum ſint ſca­
turigines quædam, quaternis pedibus, aut
paulò plus plerunque conduntur: nam ſi con­
tinua eſſet aqua, terra fatiſceret, & puteis
eadem eſſet profunditas.
Nec illorum aqua
hyeme calidior eſt, quàm æſtate, ſed talis
videtur, quoniam aër hyeme frigidus, æſta­
te calidus, cuius comparatione eadem aqua
verſa vice calidior hyeme, quàm æſtate ap­
paret: comparatione enim noſtri corporis
omnia tum ambientis diiudicantur.
Itaque
fit, vt dum calidi ſumus, quæ tangimus, fri­
gida: dum frigidi, calida iudicemus.
Vnde
in balneo meientibus vrina frigidior vide­
tur.
Paululum & incaleſcit aqua contracto
calore ad intima, quia exire non poteſt, nec
in terræ ſuperficie expandi: ob id etiam ni­
ues, quæ non admodum ſunt diuturnæ, fœ­
cunditatem ſemper afferre ſolent, nonnun­
quam etiam diuturnæ.
Accedit quòd tota
terra in parte ea ad quam aqua poteſt per­
uenire, bituminoſa, aut ſalſa, aut denique
metallica eſt, quo fit vt halitus concluſi
aquam calefaciant.
Et ob id etiam contin­
git, quòd tamen rarum eſt, aliquos fontes
calidiores hyeme eſſe, miraculi ſpecie qua­
dam, quàm æſtate.
Sunt autem hæ aquæ ob
id odoratæ, aut grauiter olentes, ſaporiſ­
que haud inſipidi, quos cum ſcatent, agnoſ­
cere promptum eſt, atque ab his, aut caue­
re, aut vti.
Sed ſi lateant, an ſubſint in ari­
do loco, & quales ſint, hac arte deprehen­
duntur.
Vas plumbeum, vel figulinam ollam

nouam, ſi illius copia non ſit, oleo prius in­
tus illitam, lana ſicca candida, quæ lapil­
lum in medio contineat, fundo eius anne­
xa cum cera, ſub terra per quatuor paſſus ſub
ſolis occaſu, ore vaſis inferius verſo, defodi­
to diligenter ne lana excidat, egeſtáque ter­
ra ſenſim obruito Subſequenti luce effoſſo
vaſe lanam conſidera: quæ ſi non procul
abſit, lapilli & noctis frigore, tum humido
illiti olei conceptos halitus terræ in aquæ
guttulas vertet: expreſſam igitur collige,
quæ ſi pauca eſt, plurimum adhuc abeſſe
aquam coniicito: ſi multa, parum.
Qualis
verò ſit, de ore ac guſtu facilè intelliges.
Sunt enim quædam harum, tum etiam extan­
tium
in ſuperficie, quæ non ſolum ſal, bitu­
menue oleant, ſed etiam ferueant, vt Apo­
ni iuxta Paduam: adeóque frequentes, vt
nulla propemodum prouincia his careat,
cùm in pluribus etiam multis in locis fon­
tes erumpant.
Gallia abundat illis, multò
plus Germania, & longè magis omnium bo­
norum parens Italia.
Cauſam huius eſſe ne­

ceſſe eſt ignem, aut putredinem, aut calo­
rem naturalem, vel cœleſtem.
Cœleſtis haud
tantus eſſe poteſt, præſertim hyeme, noctú­
que, vt eo aquæ ferueant.
Naturalis actu
non eſt, niſi in animalibus, quoniam animam
& ſenſum habent.
Putridus tantus eſſe ne­
quit, nec verò ſimile eſt materiam ſimul ge­
nerari ac putreſcere.
Diuturnitas enim hu­
ius miraculi declarat generationis ipſius ma­
teriæ neceſſitatem.
Relinquitur igitur cau­
ſam potiùs in igne eſſe: nam calor niſi ad
ſummum peruenerit, motum habet leuem,
& ob id ſponte extinguitur.
Sed ignis duæ
ſunt ſpecies, pruna & flamma.
Flammam
eſſe ibi, non eſt rationi conſentaneum: nam
reſpiratione manifeſta indiget, plurimum­
que abſumit materiæ, vt integri montes bi­
tuminis, vel menſe toto arderent.
Terræmotus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index