Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 403 > >|
1partem vnius aſſume, quas addes diſtantiæ
a Fortunatis loci tabularum Alphonſi, ſi lo­
cus Lunæ inſtrumento inuentus poſterior
fuerit, id eſt, magis ab initio Arietis de­
ſtiterit loco inuento per tabulas: aut mi­
nues ab eodem, vbilocus tabularum partes
& minuta, eo qui per inſtrumentum inuen­
tus eſt, plura obtineat, & quod relinquitur
aut cogitur, eſt longitudo a Fortunatis loci
incogniti, quàm in ſphæra regionum ſimul
cum latitudine quæres, noſcéſque vbi lo­
corum ſis, quibúſque ventis in patriam re­
gredi liceat: quod cùm ignorent, qui hiſto­
riam Indicarum rerum ſcribunt, latitudine
appoſita longitudines locorum omittunt.
Nam quòd declinatione curſus Solis, qui­
cunque Indiam vtramque petunt, multùm
adiuuentur, nec non & ſtellarum, omnibus
qui cum Luſitanis ac Hiſpanis verſantur eius
nauigationis gnaris, compertum eſt.
Iam ve­
rò an vnus ſit mundus, an plures, an infini­
ti, an infinitus vnus, & an aliquid extra ip­
ſum, & an æternus, vel genitus, dictum
eſt in libris de Æternitatis arcanis: nunc
verò de Luce & Lumine, quæ ab aſtris pro­
fluunt, dicemus.
Regiones in­
cognitæ, diſ­
perſæque tem­
peſtatibus

naues, quo
pacto vbi
ſint, dignoſci
poſſint.
42[Figure 42]
LIBER QVARTVS,
De Luce & Lumine.
Aſtra omnia
habere lumen,
& vmbram.
HABENT omnia ſydera lumen,
motum, ac magnitudinem
propriam: & vt lumen minùs
à maiore tegitur, ſic vmbra
latet.
Luna in die vmbram
non facit, noctu fecit.
Si Luna luceat,
aſtrorum reliquorum vmbras non videbis:
vbi illa delituerit, quorundam quandoque
adeò vmbram videbis exquiſitam, vt Ve­
neris ego lumen per feneſtram ingrediens,
Lunæ eſſe arbitrarer.
Vnaquæque igitur
ſtella proprium habet lumen, cùm propriam
habeat lucem: quo ſit vt ex frequentibus
ſyderibus lumen miſcentibus, lacteus cir­
culus ab oculo æſtimetur.
Adiuuat hoc cœ­
li ſubſtantia denſa, & ſyderum rara, velut
in Cometa, qui caudam, aut crines habet:
nam cùm nunquam mutetur, conſtat ipſum
in cœlo eſſe, non infra.
Sed quomodo radij
per inane tranſeuntes refracti videntur,
cùm Solis radij in aëre viſui non ſubiiciantur.

Hæc eadem eſt cauſa, cur etiam vbi refle­
xio radiorum in terra eſt, vt in vallibus,
longè maior ſit calor: nam ſi radius pene­
trat, vnus tantùm eſt: cùm reflectitur, duo:
cùm iterùm reflectitur, tres radij in eodem
ſunt loco, quare calor magnus hîc procrea­
tur: in lactea autem via non his, aut ter,
ſed tum ob propinquitatem ſtellarum, tum
ob denſitatem millies reflectuntur, cùm
etiam plurimæ ſint: igitur in medio cando­
rem, vt lactis fieri neceſſe eſt, quod ego
etiam multis cum candelis caſu imitari pul­
cherrimè vidi, vt euidenti rationi etiam

experimentum ſubſcribat.
Atque eadem ra­
tione ignis in cauis ſpeculis accenditur,
quoniam in paruum ſpatium radij plurimi
coëunt, non tamen in candida materia,
quia rationem tollit, qua accendere poſſunt:
poſſunt enim, quia coëunt, ac candidum
diſſipat, & ſeparat.
Ob hoc ab igne candi­
da tela facilè vritur, imò à ſcintilla, à ſpe­
culi concaui ſolaribus radiis non vritur.
Eadem ratio ad vnguem eſt in ſphærula
cryſtalli, & rotunda amphora vitrea aqua
plena.
Sed vt in his radij ex aduerſo coëunt,
ita in cauis ſpeculis antè: verùm vrendi, &

non vrendi par ratio in vtriſque.
Cùm enim
rem candidam ſubieceris, conus ille mani­
feſtè dilatatur, & ideò vrere non poteſt.
Hoc autem quòd dilatetur, oculo etiam de­
præhenditur.
Sed cur lumen coactum hæc
inferiora maximè Solis calefacit, cùm Sol

calidus non exiſtimetur?
Verùm ego cali­
dum eſſe Solem ponere non vererer, cùm
nihil calidum aliud eo caloris genere exi­
ſtimem: hoc enim ſuperiùs oſtenſum eſt.
Nam putridus calor, & igneus non gene­
rat, ſed corrumpit: Solis calor, & ſyde­
rum generat.
Calor autem rerum, quæ vita
carent nullus actu eſt, nec ſenſu tactus per­
cipi poteſt.
Solis calor tactui ſubiicitur.
Sed nec animantium calor talis eſt, cùm
pabulo indigeat, ſyderum calor minimè.
Sed ſi velis placita Ariſtotelis tueri, dices
quòd aër & aqua dum lumen illud excipe­
re conantur naturali quadam facultate, qua
grauia deſcendunt, leuia aſcendunt, mo­
uentur ac diſſipantur.
Calor quoque, qui
in eis iam potentia erat, ſuſcitatur, & ad
actum perducitur.
Aqua verò ab aëre inca­
leſcit, qui eſt ſeipſa calorem non habet:
proptereà ſuperficies ſumma, aut ſolùm
calida eſt, aut maximè.
Motum hunc ra­
ritas conſequitur, raritatem calor: hoc enim
ſuperiùs, quomodo fiat, oſtenſum eſt.
Ca­

lor enim, motus, ac tenuitas circulo quo­
dam mutuò ſibi cauſæ ſunt: nam ſubtilitas,
caloris cauſa eſt: calor dum depaſcitur, mo­
tus: at motus ipſe ſubtilitatis rurſus cauſa
eſt: motus enim collidendo partes attenuat.
Subſtantia tenuis, quia magnam vim exci­
pit radij, calida euadit, calidum verò at­
trahendo, & diſcutiendo motum cit: quæ
viciſſitudo in animalibus vitam præbet,
& manifeſtiſſima eſt.
Suprà enim docuimus,
frigidum nihil aliud eſſe, quàm quòd calo­
re caret, nec recipit: rarum igitur admo­
dum frigidum eſſe, eſt impoſſibile, videtur
igitur ipſe radius, ſeu lumen caloris ſubſtan­
tia, hocque nobis ſufficeret, qui eatenùs ſo­
lùm rationes ſectamur rerum, quatenus iu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index