Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 241 > >|
1trochleæ plurium orbiculorum conſtituan­

tur.
Exhibeantur enim, exempli gratiâ, orbi­
culi 60, ex quibus ſi fiant 20 trochleæ trium
orbiculorum, iam ſunt decem trochlearum
paria, ac proinde decem Rationes vt ſum­
mum ſeptuplæ; igitur momentum potentiæ,
hoc eſt vndecimus ab vnitate terminus, eſt
vt 282475249. Si verò fiant binos haben­
tes orbiculos, erunt 15 trochlearum paria,
ideoq quindecim Rationes quintuplæ, ex qui­
bus Ratio motûs potentiæ ad motum ponde­
ris componitur; erit igitur vt 30517578125
ad 1. Conſtat autem ne additis quidem ad­
huc duobus triſpaſtorum paribus, vt ſint in
vniuerſum orbiculi 72, poſſe adeò augeri po­
tentiæ momentum: poſitis ſiquidem 12 tri­
ſpaſtorum paribus momentum potentiæ eſt
ſolùm vt 13841287201. Hinc colligitur
plus ad mouendum momenti obtinere pau­
ciores orbiculos in ſimplicioribus trochleis,
quàm in trochleis maioribus plures orbicu­
los: id quod alicui fortaſsè paradoxum ac­
cidat.
XIV
Pauciores
orbiculos in
ſimplicibus
trochleis
plus poſſę,
quàm plu­
res in maio­
ribus oſten­
ditur.
Nunc igitur ſi mihi orbiculos centum ex­
hibeas, ſimplices trochleas ex ſingulis orbi­
culis ſtatuo, fiuntquè 50 trochlearum ſim­
plicium paria: adnexo autem pondere eidem
trochleæ, cui funis extremum alligatur, mo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index