Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ex B intelligatur educta perpendiculatis BE,
& in triangulo rectangulo ABE, datis angu­
lo A & latere AB, inueniatur latus BE.
De­
mum quia triangula ABE, ADC rectangula
habentia communem angulum ad A ſunt ſi
milia, fiat vt AB data ad BE inuentam, ita
AD lineæ opticæ longitudo inuenta ad DC
quæſitam terræ ſemidiametrum.
XLVIII
Inuenirę
longitudinem
viſus: & ex
ea Quintą
methodus
vestigandi
terræ ſemi­
diametrum,
Merſ. In ijs, quæ hactenus attuliſti ad
terræ ſemidiametrum inueniendam, illud
accidit incommodum, quod totam altitu­
dinem ſupra maris ſuperficiem innoteſcere
oportet: id quod haberi non poteſt, niſi aut
prærupta rupes mari immineat, aut turris in
litore ſit conſtituta.
Quin methodum ali­
quam excogitas, qua etiam ex turri procul ab
æquore in colle poſitâ explorare poſſimus,
quanta ſit terræ magnitudo?
Guld. Tentemus pariter, quid poſſimus:
tertius adeſt Galilæus; niſi aliquid inueneri­

mus, dicam nos iratis Muſis conueniſſe.
Sit
igitur in perpendiculari AC, nota inſignis
aliqua altitudo BA, at non talis, vt eius hu­
millimum punctum B ſphæricæ ſuperficiei
adhæreat, cum potiùs ex illâ emineat iņ
colle DB, cuius altitudo ignota eſt: fieri au­
tem poſſit, vt liber proſpectus in Horizon­
tem pateat, ſiue in ſummo A, ſiue in imo B

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index