Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1tatum compoſitioni plus ineſſe ad mouen­
dum momenti ſatis frigidè cenſeret, alter Ar­
chimedem in multiplici tympanorum denta­
torum acceſsione facilitatis compendia quæ­
ſiſſe affirmaret.
Merſ. Illud crediderim potiùs vocari
poſſe in controuerſiam, vtrùm ſolâ tympano­
rum dentatorum collabellatione, an verò
multiplicatâ helice infinitâ mechanicum̨
hoc miraculum fuiſſet patraturus.
Guld. Ita lanè: modò inter nos conue­
niat fieri poſſe, vt ſtatuamus, quibus mem­
bris diſtingueretur celeberrimum illud Ar­
chimedis Inuentum Quadrageſimum, quo
datâ potentiâ datum pondus moueri poſſe
iactabat; cui idcircò nonnulli nomen fecere
Pancratio: nullus ſiquidem dubitandi locus
relinquitur, quin hac machinâ telluri motum
conciliare moliretur.
Cæterùm cum nihil
nobis niſi coniectura ſuppetat, & quidem̨
quæ varias duci poteſt in partes, qua nihil
incertius (neque enim me Heronis Alexan­
drini in Barulco Gloſſocomum quicquam̨
moratur) nihil facilè de Archimedis mente
auſim affirmare, cùm dentatis rotis æquè at­
que multiplici cochleâ infinitâ idem aſſequi
potuerit, quod perficere meditabatur.
Merſ. Athelicis vires inuentorem ſuum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index