Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
1trà aquam ponderetur, deinde ita eius late­
ra comprimantur, vt aquam omnem ac ae­
rem
excludant, etiam ſi modicum aliquid æ­
ris deteratur, adhuc æqualibus momentis in
aquâ grauitare deprehenditur, ſi ad libræ
examen reuocetur; aeris nimirùm leuitas
æris momenta minuebat.
Ne quis verò ductam ex vaſe ſimilitudi­
nem calumnietur; Liberum patrem coga­
mus pauliſper philoſophari.
Dabitis, opinor
vini grauitatem ferè aquæ ſubſeſqui-ſexage­
cuplam, vel certè aquæ pondere non maio­
rem; ita vt quodcunque aquæ grauitate præ­
ſtiterit, haud immeritò vino pariter grauius
cenſeatur.
Atqui Tartarum ex vino ſubſide­
re nemo neſcit; & quod inde elicitur oleum
Tartari, eſt proximè ad aquam vt 3 ad 2: ſpi­
ritus autem vini ad aquam communem, Ra­
tionem habet proximè, quam 3 ad 4. Qua­
re ſi vinum eiuſdem cum aquâ grauitatis
conſtituatur, Oleum Tartari ad vinum eſt
vt 6 ad 4, vinum autem ad ſpiritum vini vt

4 ad 3.
XXVII
Vini graui­
tas medią
Harmonicè
inter Oleum
Tartari, &
Spiritum̨
vini.
Quod ſi vini Tartarum ſimul ac ſpiritum
complectentis grauitas medio loco ſe habet
(& quidem medietate Harmonicâ) inter id
quod grauius, & id quod leuius eſt, quamuis
extrema illa non ita multo diſcriminentur in­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index