Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
1
aiebat ille, quod vim pati perpetuam cen­
ſendum ſit.
At ſi elementis omnibus terra
grauitare, ignis leuitate præſtet; an non.
æ­
ternum aberunt loco, quem ſingulis naturâ
tributum eſt vt velint conſequi?
Terra ete­
nim, niſi columnis baſim in centro haben­
tibus nixa fingatur, tota procul à centro con­
quieſcit; ignis verò infimum locum tenet.

Quiſquis autem ibi ignem à Deo perpetuis
vinculis eo tantùm conſilio coerceri exiſti­
mat, vt ſceleratorum carnificinam exerceat;
diligenter perſpiciat velim, an non magis
pro Diuinæ ſapientiæ atque omnipotentiæ
dignitate locuturus ille ſit, qui, quemadmo­
dum Iridem licèt naturæ penicillo in nubi­
bus deſcriptam, in ſempiterni tamen fœde­
ris teſſeram à Deo aſſumptam nouit, ſic re­
rum naturæ conſentaneum adſtruat hunc or­
dinem, quo vniuerſitatis rerum ſubluna­
rium elementa pro ſui ponderis ratione ita
diſponantur, vt centrum omnium grauiſsi­
mus ignis impiorum carcer atque carnifex
conſtitutus obtineat, illumque minùs gra­
uia elementa terra & aqua deinceps conſe­
quantur, vſque eò dum leuiſsimus aër cir­
cumfuſus reliqua complectatur.
XXVIII
Coniecturæ
pro adstru­
enda ignis
inferni gra
uitate.
Fruſtra aſcendentem flammam apertiſsi­
mum igneæ leuitatis argumentum obiicie­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index