Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1nunc vulgaris fert opinio, crucis verò altitu­
dinem ſupra maris Mediterranci ſuperfi­
ciem ponebam palmorum, quorum vſus ho­
diè eſt apud Romanos architectos, circiter
700. Quare arcus BD erat mill. 23. & Tan­
gens AD mill. (23 441/100000), diſcrimine vix paſ­
ſuum 4 1/2. Quid igitur officiat, ſi quis pro
arcu BD aſſumat, aut ſubtenſam BD, aut
tangentem EF, aut aliquam ex intermediis?

nullus ſiquidem oriri poteſt error, qui ſub
ſenſum cadat.
Quod ſi, vt ſæpè fieri poteſt,
diſtantiam BD decempedâ dimetiamur, ni­
hil erit quod de tuâ illâ methodo dubites,
Merſenne, non enim arcu pro rectâ abu­
teris.
Guld. Suſpicor Merſenne (detur hoc Ger­
mano candori) non tibi rectam pro arcûs
menſurâ aſſumptam diſplicuiſſe; ſed metho­
dum illam, quæ tibi nihil de Ptolemæo co­
gitanti occurrerat, demùm diſplicuiſſe faci­
lè crediderim, vbi eam veteribus quoquè
innotuiſſe deprehendiſti: ideo illam inter
ſcruta reieciſti.
Ego quoque, vt vera nar­
rem, ſæpiùs doleo, quod veritatem tan­
quam peregrinam exceperim, quaſi ad mę
primum diuertiſſet; quam poſtea alienum
limen triuiſſe comperio: nec ſanè me pro­
broſis ſuis ſtimulis vrget inuidentia, qua cæ­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index