Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1vt 15625 ad 75; materiem autem tantæ mo­
li neceſſariam nec modicâ pecuniâ nec ſinò
multis operis comparari poſſe & elaborari
palàm eſt.
Adde quòd illam ex alio in a­
lium locum transferendi pro multiplici ne­
ceſſitate, vix ſpes aliqua ſupereſſet.
VI
Machina­
rum Com­
poſitio me­
lior eſt, quam
earum Aug­
mentum, ſe­
cundùm ma
gnitudinem
Quamuis verò quinque alios inſuper cy­
lindros cum ſuis rotis adijcere opus eſſet, vt
æquale pondus attolleretur, atque tuâ illâ
quinque helicum coagmentatione; in diffi­
cultates tamen longè maiores incurrat arti­
fex, neceſſe eſt, qui cochleas quinque cum
tympanis examuſſim congruentes formare
iubeatur, ac ille qui decem aut plures axes
in peritrochio effingere velit; in quibus fi­
guram exquiſitè rotundam ſi deſideret, ſu­
peruacuo ſe labore conficiat: neque enim
anguli, ſi qui ſint, obeſſe quicquam poſſunt,
modò poli, ſeu cardines, circa quos verſan­
tur, læues ſint ac politi.
Merſ. Sed quanto impendio ſtaret tan­

tam funium vim comparare, quæ ſatis eſſet;
vt pondus ad vnius decempedæ altitudinem
ſubleuaretur?
Primùm enim funis, cui pon­
dus adnecteretur, decem pedes in longitudi­
ne haberet; igitur qui rotam primam A am­
biret, eſſet vt minimùm pedum 50. At rotæ
ſecundæ motus eſſet prioris quintuplus, igi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index