Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1teris veritatis lumen inuideam; ſed terret
calumnia, qua ſæpè apud iniquos iudices fur­
ti reus laboras, niſi id aliundè acceptum
ſponte profitens mentiaris: perinde atque ſi
nemo ſolem poſſet intueri, qui alios de eius

luce narrantes non audierit.
Simile quid in
hoc eodem Problemate mihi contigit expe­
riri.
Cum enim locorum duorum AB di­
ſtantiam notam ponerem, ac complemen­
ta eleuationum poli; obſeruabam Solis di­
ſtantiam à vertice SA, quam per Tabulas
Anaclaſticas, & Parallacticas corrigebam;
Tum ex complemento declinationis Solis
SP, complemento altitudinis Poli AP: & di­
ſtantia Solis à vertice SA, inquirebam angu­
lum ASP; ex quo inuento, vnâ cum latere
SP, & complemento altitudinis poli BP,
inueniebam SB, quod demptum ex SA re­
linquebat arcum BA quæſitum.
Hæc ta­
men methodus poſt dies aliquos diſplicuit,
cum animaduerterem ingenioſum Aſtrono­
mum eâdem viâ inceſsiſſe, & quidem fe­
liciùs non Solem ſed ſydera fixa vertici pro­
xima obſeruando, quæ nec parallaxi nec re,
fractioni ſunt obnoxia.
XXXXIII.
Tertia me­
thodus in­
uestigandi
ambitum̨
terræ.
Cæterùm ne ab inſtitutâ quæſtione de­
flectamus, illud eſt obſeruandum, quod ſi
cognitâ altitudine BA, & dato angulo ad A,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index