Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
101
101 (82)
102
102
103
103 (83)
104
104 (84)
105
105 (85)
106
106 (86)
107
107
108
108 (87)
109
109 (88)
110
110 (89)
< >
page |< < (98) of 184 > >|
12098 ad eruendam & portandam terram, ligna, faſces ra-
mulorum:
in ſumma quidquid facit ad aggeres ex-
ſtruendos, &
, ſi vſu veniat, ad ruinas ab hoſte bombar-
dis factas reparandas.
Præterea magnus numerus plu-
teorum, (Gal.
gabions,) quibus tamen non multum fi-
dendum, ſi eis vtaris ad conſeruationem bombarda-
rum, quamuis ſint vaſti &
bene impleti: experientia
enim docuit illis non multum ſecuritatis ineſſe:
verùm
perneceſſarij ſunt ad nos operiendos, præcipuè vbi ag-
geres vel aliæ munitiones incipiunt exſtrui.
Debet
item arx inſtructa eſſe omni genere artificum, quales
funt fabri lignarij, ferrarij, murarij, lapicidæ, &
id ge-
nus alij.
Debet etiam in arce eſſe magnus numerus ar-
morum, &
omnium generum, vt poſſint eis armari
plebs, &
lixæ, vbi ſeſe occaſio & neceſſitas offerret:
namq; non minor eſt virtus quàm quærere parta tueri.
Præterea debet præfectus arcis eſſe valdè attentus &
ſa-
gax ad perſpiciendas &
præuidendas hoſtium fraudes
&
furta: præcipuè vbi hoſtis ita vicinus eſt, vt vna no-
cte tibi immineat, &
ſcalarum ope tibi damnum affe-
rat.
Horum enim exempla quotidie exſtant, quorum
teſtes probati ſunt Alba, Caſalis &
Torchiara in præ-
teritis bellis Pedemontis &
Parmæ. Debet etiam præ-
fectus arcis ſumma diligentia vti, in collocan dis excu-
biis, &
ſtationibus, ſeu corporibus præſidiariis (Galli,
corps de garde:)
numerus enim ordinarius non ſatis eſt,
vbinobis res eſt cum hoſte audaci, qui libenter fortu-
nam tẽtat, quiq́;
delectatur impreſſionibus nocturnis,
quæ, vbi prudenter adminiſtrantur, maximos gignunt
effectus.
Conſulerem etiam, vt noſter præfectus octo
aut decem equites emitteret ad eam partem à qua ho-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index