Caverni, Raffaello, Storia del metodo sperimentale in Italia, 1891-1900

Table of figures

< >
< >
page |< < of 3504 > >|
PROPOSITIO VI. Sit planum horizontis secundum lineam ABC (fig. 167)
ad
quam sint duo plana inclinata secundum lineas DB, DA.
Dico idem mo­
358[Figure 358]
Figura 167.
bile
tardius moveri per DA, quam per
DB
, secundum rationem longitudinis
DA
ad longitudinem DB.
Erigatur enim ex B perpendicu­
laris
ad horizontem, quae sit BE: ex D
vero
, ipsi BD perpendicularis, DE oc­
curcens
BE in E, et circa BDE trian­
gulum
circulus describatur, qui tanget
AC
in puncto B, ex quo, ipsi AD pa­
rallela
, ducatur BF, et connectatur FD.

Patet
tarditatem per FB esse consimilem tarditati per DA.
Quia vero tempore
eodem
movetur mobile per DB et FB, patet velocitates per BD, ad velocita­
tes
per BF, esse ut DB ad FB, ita ut semper iisdem temporibus duo mo­
bilia
, ex punctis D, F venientia, linearum DB, FB partes, integris lineis DB,
FB
proportione respondentes, peregerint.
Cum vero angulus BFD, in portione, angulo DBA ad tangentem sit
aequalis
, angulus vero DBF alterno BDA; aequiangula erunt triangula BFD,
ABD
, et, ut BD ad BF, ita AD ad DB.
Ergo ut AD ad DB, ita velocitas
per
DB ad velocitatem per DA, et ex opposito tarditas per DA, ad tardita­
tem
per BD.
Si hoc ponatur, reliqua demonstrari possunt. Ponatur igitur augeri
et
imminui motus velocitatem secundum proportionem, qua augentur et
minuuntur
gravitatis momenta, et cum constet eiusdem mobilis momenta
gravitatis
super plano DB, ad momenta super plano DA, esse ut longitudo
DA
ad longitudinem DB; idcirco velocitatem per DB, ad velocitatem per DA,
esse
ut AD ad DB (ibid., fol.
34).

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index