Caverni, Raffaello, Storia del metodo sperimentale in Italia, 1891-1900

Table of figures

< >
< >
page |< < of 3504 > >|
1AC, AD, et sumpto quolibet puncto G, per ipsum horizonti parallela sit GFE,
sitque
media inter GA, AB ipsa AR, et per R altera parallela RTN.
Constat
lineas
AT, AN esse medias inter CA, AF, et DA, AE.
Dico quod si absuma­
tur
AB esse tempus, quo mobile cadit ex A io B, tempus RB esse illud,
quo
conficitur GB; TC vero esse tempus ipsius CF, et ND ipsius ED.
Id autem constat, nam, cum AR sit media inter BA, AG, sitque BA
tempus
casus totius AB; tempus AR erit tempus casus per AG.
Ergo reli­
quum
temporis RB erit tempus casus per GB, post AG, et idem dicetur de
aliis
temporibus TC, ND, et lineae FC, ED.
Patet insuper tempora casuum per GB, FC, ED esse ut lineas GB,
FC
, ED.
Non tamen a magnitudinibus linearum GB, FC, ED esse determi­
nandas
eorumdem temporum quantitates si temporis mensura ponatur AB,
in
quo tempore conficiatur linea AB, sed desumendas esse a lineis RB,
TC
, ND (ibid., fol.
178).
PROPOSITIO IX. Tempora casuum in planis,
quorum
eadem sit altitudo, eamdem inter se servant
rationem
, sive illis idem impetus praecedat, sive ex quiete incipiant.
Sint plana AB, AC (in supra signata figura) quorum eadem altitudo.
Extenso
autem BA utcumque in D, fiat casus ex D per ambo AC, AB.
Dico
tempus
per AC, ad tempus per AB, esse in eadem ratione, ac si principium
casus
foret in A.
Sit enim ipsarum BD, DA media DF, et ducta parallela
ex
F erit GE media inter CE, AE.
Facto igitur principio lationis ex D, tem­
pora
casuum per AC, AB erunt inter se ut AG, AF.
Quod si casus inci­
piat
ex A, erunt tempora per AC, AB inter se ut AC, AB lineae.
Ergo pa­
tet
proposituum (ibid., fol.
38).

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index