Caverni, Raffaello, Storia del metodo sperimentale in Italia, 1891-1900

Table of figures

< >
< >
page |< < of 3504 > >|
1
PROPOSITIO I. Absumo eam esse cadentis mobilis per lineam AL
(nella precedente figura 172) accelerationem, ut, pro ratione spatii peracti,
crescat
velocitas, ita ut velocitas in C, ad velocitatem in B, sit ut spacium
CA
ad spacium BA.
Cum autem haec ita se habeant, ponatur AX, cum AL angulum con­
tinens
, sumptisque partibus AB, BC, CD, DE .... aequalibus, protrahantur
BM
, CN, DO, EP.... Si itaque cadentis per AL velocitates, in B, C, D, E
locis
, se habent ut distantiae AB, AC, AD, AE; ergo se quoque habent ut
lineae
BM, CN, DO, EP.
Quia vero velocitas augetur consequenter in omnibus punctis lineae
AE
, et non tantum in adnotatis B, C, D, ergo velocitates illae omnes sese
respiciunt
ut lineae, quae, ab omnibus dictis punctis lineae AE, ipsis BM,
CN
, DO aequidistanter producuntur.
Ipsae autem infinitae sunt et consti­
tuunt
triangulum AEP: ergo velocitates, in omnibus punctis lineae AB, ad
velocitates
in omnibus punctis lineae AC, ita se habent ut triangulus ABM
ad
triangulum ACN, et sic de reliquis, hoc est in duplicata proportione li­
nearum
AB, AC (MSS. Gal., P. V, T. II, fol.
35 a tergo).
COROLLARIUM. Quia vero, pro ratione incrementi accelerationis,
tempora
, quibus motus ipsi fiunt, debent imminui; ergo tempus, quo mo­
bile
permeat AB, ad tempus, quo permeat AC, est ut AB linea ad eam,
quae
inter AB, AC media proportionalis existit (ibid.).
PROPOSITIO II. Factus sit motus, ex A (fig. 173) usque B, natu­
364[Figure 364]
Figura 173.
raliter
acceleratus: Dico quod, si velocitas, in omnibus
punctis
AB, fuisset eadem ac reperitur in puncto B, du­
plo
citius fuisset peractum spacium AB, quia velocitates
omnes
, in singulis punctis AB lineae, ad totidem velocita­
tes
, quarum unaquaeque esset aequalis velocitati BC, eam­
dem
haberent rationem, quam triangulus ABC ad rectan­
gulum
ABCD.
COROLLARIUM I. Sequitur ex hoc, quod, si ad
horizontem
CB fuerit planum BA elevatum, sitque BC
dupla
ad BA, mobile, ex A in B, et successive, ex B in C, temporibus aequa­
libus
esse perventurum, nam, postquam est in B, per reliqua BC, uniformi
velocitate
et eadem movetur, qua in ipsomet termino B, post casum AB.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index