Caverni, Raffaello, Storia del metodo sperimentale in Italia, 1891-1900

Table of figures

< >
< >
page |< < of 3504 > >|
1currat in D perpendicularis ad AB ducta ex B, quae sit BD, et circa trian­
366[Figure 366]
Figura 175.
gulum
ABD circulus describatur.
Et quia DA,
BC
ambae sunt ad horizontem perpendiculares,
constat
tempus casus per DA, ad tempus casus
per
BC, esse ut media inter DA, BC ad ipsam
BC
.
Tempus autem casus per DA aequatur
tempori
casus per BA: media vero inter DA
et
BC, est ipsa AB; ergo patet propositum.
COROLLARIUM. Ex hoc sequitur ca­
suum
tempora per plana inclinata, quorum
eadem
sit altitudo, esse inter se ut eorumdem
planorum
longitudines.
Si enim fuerit aliud planum inclinatum BE, tempus
casus
per BA, ad tempus casus per BC est ut BA linea ad BC.
Tempus vero
per
BE, ad tempus per BC, est ut BE ad BC; ergo, ex aequali, patet pro­
positum
(ibid., fol.
60).
PROPOSITIO VII. Si ex eodem puncto horizontis ducatur perpendicu­
lus
et planum inclinatum, et in plano inclinato sumatur quodlibet punctum,
a
quo in plano perpendicularis linea usque ad perpendiculum protrahatur;
lationes
, in parte perpendiculi inter horizontem et occursum perpendicula­
ris
intercepta, et in parte plani inclinati inter eamdem perpendicularem et
horizontalem
intercepta, eodem tempore absolvuntur.
Sint, ex eodem puncto B horizontalis AH (fig. 176), perpendicularis
BC
, et planum inclinatum BD.
Sumpto quolibet puncto E, ex eo, ad EB,
367[Figure 367]
Figura 176.
perpendicularis
agatur EF, occurrens
perpendiculo
in puncto F: Dieo lationes
per
BF, et per EB, eodem tempore con­
fici
.
Demittatur, ex eodem puncto E,
perpendicularis
ad horizontem, EG, quae
erit
perpendiculo BF parallela, et angu­
lus
GEB coalterno EBF aequalis, et rec­
tus
BGE recto BEF: quare aequiangula
erunt
triangula GEB, BEF, et, ut GE ad
EB
, ita EB ad BF.
Ut autem GE ad EB,
ita
momentum gravitatis mobilis in plano
BD
, ad totale suum momentum in perpendiculo BC.
Habet igitur distantia
EB
, ad distantiam BF, eamdem rationem, quam gravitatis momentum super
planum
EB, ad totale momentum super perpendiculum BF: quare eodem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index