Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 101 > >|
1ioris baſis ad quadratum minoris: centrum ſit in
eo axis puncto, quo ita diuiditur ut pars, quæ mi
norem baſim attingit ad alteram partem eandem
proportionem habeat, quam dempto quadrato
minoris baſis à duabus tertiis quadrati maioris,
habet id, quod reliquum eſt unà cum portione à
tertia quadrati maioris parte dempta, ad reliquam
eiuſdem tertiæ portionem.
SIT fruſtum à portione rectanguli conoidis abſciſſum
abcd, cuius maior baſis circulus, uel ellipſis circa diame­
trum bc, minor circa diametrum ad; & axis ef.
deſcriba­
tur autem portio conoidis, à quo illud abſciſſum eſt, & pla­
84[Figure 84]
no per axem ducto ſecetur; ut ſuperficiei ſectio ſit parabo­
le bgc, cuius diameter, & axis portionis gf: deinde gf diui
datur in puncto h, ita ut gh ſit dupla hf: & rurſus ge in ean
dem proportionem diuidatur: ſitque gk ipſius ke dupla.
Iam
ex iis, quæ proxime demonſtrauimus, conſtat centrum gra
uitatis portionis bgc eſſe h punctum: & portionis agc
punctum k.
ſumpto igitur infra h puncto l, ita ut kh ad hl

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index