Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 101 > >|
1tur, centrum grauitatis eſt idem, quod circuli cen
trum.
Sit primo triangulum æquilaterum abc in circulo de­
ſcriptum: & diuiſa ac bifariam in d, ducatur bd.
erit in li­
nea bd centrum grauitatis trianguli abc, ex tertia decima
primi libri Archimedis de centro grauitatis planorum.
Et
2[Figure 2]
quoniam linea ab eſt æqualis
lineæ bc; & ad ipſi dc; eſtque;
bd utrique communis: trian­
gulum abd æquale erit trian
gulo cbd: & anguli angulis æ­
quales, qui æqualibus lateri­

bus ſubtenduntur.
ergo angu
li ad d utrique recti ſunt.
quòd
cum linea bd ſecet ae bifa­

riam, & ad angulos rectos; in
ipſa bd eſt centrum circuli.

quare in eadem bd linea erit
centrum grauitatis trianguli, & circuli centrum.
Similiter
diuiſa ab bifariam in e, & ducta ce, oſtendetur in ipſa utrum
que centrum contineri.
ergo ea erunt in puncto, in quo li­
neæ bd, ce conueniunt.
trianguli igitur abc centrum gra
uitatis eſt idem, quod circuli centrum.
8. primi.
13. primi.
corol. pri
mæ tertii
3[Figure 3]
Sit quadratum abcd in cir­
culo deſcriptum: & ducantur
ac, bd, quæ conueniant in e.
er­
go punctum e eſt centrum gra
uitatis quadrati, ex decima eiuſ
dem libri Archimedis.
Sed cum
omnes anguli ad abcd recti

ſint; erit abc ſemicirculus:
itemque; bcd: & propterea li­
neæ ac, bd diametri circuli:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index