Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 101 > >|
1lh eandem habet proportionem, quam em ad mk, uideli­
cet triplam.
quare linea lm ipſam ef ſecabit in puncto g:
etenim eg ad gf eſt, ut el ad lh.
præterea quoniam hk, lm
æquidiſtant, erunt triangula hef, leg ſimilia: itemque inter
ſe ſimilia fek gem: & ut ef ad eg, ita hf ad lg: & ita fK ad
gm.
ergo ut hf ad lg, ita fk ad gm: & permutando ut hf
ad fK, ita lg ad gm.
ſed cum h ſit centrum trianguli abd;
& k trianguli bcd punctum uero f totius quadrilateri abcd
centrum: erit ex 8. Archimedis de centro grauitatis plano
rum hf ad fk ut triangulum bcd ad triangulum abd: ut,
autem bcd triangulum ad triangulum abd, ita pyramis
58[Figure 58]
bcde ad pyramidem abde.
ergo
linea lg ad gm erit, ut pyramis
bcde ad pyramidem abde.
ex quo
ſequitur, ut totius pyramidis
abcde punctum g ſit grauitatis
centrum.
Rurſus ſit pyramis ba­
ſim habens pentagonum abcde:
& axem fg: diuidaturque axis in pun
cto h, ita ut fh ad hg triplam habe
at proportionem.
Dico h grauita­
tis centrum eſſe pyramidis abcdef.

iungatur enim eb: intelligaturque
pyramis, cuius uertex f, & baſis
triangulum abe: & alia pyramis
intelligatur eundem uerticem ha­
bens, & baſim bcde quadrilaterum:
ſit autem pyramidis abef axis fk
& grauitatis centrum l: & pyrami
dis bcdef axis fm, & centrum gra
uitatis n:iunganturque km, ln;
quæ per puncta gh tranſibunt.

Rurſus eodem modo, quo ſup ra,
demonſtrabimus lineas Kgm, lhn ſibi ipſis æquidiſtare:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index