Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 75 > >|
1quandoque recedunt, ſeu remouentur ab eis per quantita­
tem, ſcilicet IX grad. talis autem acceſſus, & receſſus fit ſu
per circulo magno per polos zodiaci nonæ, & centra circulo­
rum paruorum eunte.
Contingit itaque, quòd per motum
nonæ ſphæræ, qui in 49000 annis perficitur quod quilibet
punctus eclipticæ nonæ ſphæræ ſecat æquinoctioualem primi
mobilis, uidelicet decimæ in eodem puncto, in quo ecliptica
decima, ſeu primi mobilis, ſecat eum: ecliptica autem octauæ
ſphæræ ſub diuerſa eius habitudine, propter motum eius titu
bationis æquinoctialem primi mobilis prope caput arietis, et
etiam prope caput libræ primi mobilis ſecabit, et quandoque
in eo, quando ſcilicet omnes eclipticæ erunt ſimul, quod con­
tingit, quando capite arietis, et libræ octauæ ſphæræ fuerint in
ſectionibus ſuorum circulorum paruorum cum ecliptica no­
næ ſphæræ; quæ quidem ſectiones eclipticæ octauæ cum æqui­
noctionali primi mobilis recedunt, quandoque ad capita arie
tis, & libræ primi mobilis, et quandoque ab eis recedunt, ali­
quando ſecundum ſucceſſionem ſignorum; aliquando contra
progrediendo; unde fit per iſtam uariam ſectionem eclipticæ
octauæ cum æquinoctionali primi mobilis, ut maxime declina­
tiones zodiaci, ſeu eclipticæ octauæ ſphæræ uariabiles exi­
ſtant, et ob hoc contigiſſe uidetur in diuerſis temporibus à
diuerſis aſtronomis quantitates maximarum declinationum
zodiaci, ſeu eclipticæ octauæ ſphæræ fuiſſe inæqualiter inuen­
tas maiores; nanque inuentæ ſunt à Ptolomæo, quam ab Al­
meone, et Albatægni, qui cum ſimilibus uiis, et modis pro­
ceſſerunt in inueniendo eas, non potuit hæc diuerſitas eueni­
re, niſi propter talem motum titubationis, aut ſimilem huic
talem diuerſitatem aptum cauſare ad uariationem autem ſe­
ctionis eclipticæ octauæ ſphæræ cum æquinoctiali primi mobi­
lis neceſſarium eſt, ut ſolſtitia, et ſimiliter æquinoctia continue
diuerſificentur: unde non ſemper, cum ſol fuerit in capite a­
rietis, uel libræ primi mobilis, neceſſe eſt æquinoctium eſſe,
ſed erat ante fuiſſe ſol, uel poſt futurum eſſe, cum fuerit in ſe­
ctione eclipticæ octauæ cum æquinoctionali.
ex quo enim ſic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index