Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 75 > >|
1per reſpectum ad circulum meridianum: ratione ſitus re­
gionis accidit diuerſitas propter hoc, aut enim eſt regio ſub
æquinoctiali circulo, aut extra; ſi ſub æquinoctiali circulo,
quia illi habent orizontem rectum, & dies ibi ſemper ſunt
æquales noctibus ibi in omni tempore anni ea, quæ dicta
ſunt de diuerſis horis principii acceſſionis aquæ maris maxi­
me habent ueritatem.
regiones autem diſtantes ab æquino­
ctiali, quia habent orizontem obliquum, in eis principia
acceſſionis aquæ ſunt, ſicut in regionibus, quæ ſunt ſub æ­
quinoctiali ſolum in duobus temporibus anni, uidelicet in
tempore ueris, ſeu æquinoctii uernalis, & in tempore autum­
ni, ſeu æquinoctii autumnalis, uidelicet circa medium men­
ſis Martii, & circa medium menſis Septembris.
in aliis au­
tem temporibus anni, ſeu ab æquinoctio uernali per totam
æſtatem, uſque ad æquinoctium autumnale aliter eſt, quia
principium acceſſionis diurnæ ſi ipſa acceſſio eſt ante meri­
diem, uidelicet circa mane, erit tardius, quàm eſſe debet,
uidelicet plus de die, quàm fiat in regionibus, quæ ſunt ſub
æquinoctiali: & hoc ideo eſt, quia in talibus regionibus dies
incipit prius, ſeu ſol oritur priuſquam in regionibus, quæ
ſunt ſub æquinoctiali propter obliquitatem orizontis obli­
qui (quamuis regiones ipſæ ſint ſub eodem meridiano) quod
ſi principium acceſſionis diurnæ fuerit poſt meridiem, uide­
licet circa ſerum, tunc tale principium erit citiuſquam ſit in
regionibus, quæ ſunt ſub æquinoctiali, ideſt in paucioribus
horis diei: & hoc ideo eſt, quia tunc ſol tardius occidit,
quàm in regionibus, quæ ſunt ſub æquinoctiali.
principium
uero acceſſionis nocturnæ ſi eſt ante medium noctis, fit in di­
ctis locis, ſeu regionibus citius, ideſt in minori tempore no­
ctis, ſeu in breuiori tempore poſt occaſum ſolis, quàm fiat in
regionibus, quæ ſunt ſub æquinoctiali, quia tunc nox incipit
eis poſt, quòd ſi principium acceſſionis nocturnæ eſt poſt me­
diam noctem, uidelicet uerſus diem, fiet tardius, ideſt ad plu
res horas noctis, ſeu magis prope die, quàm in regionibus,
quæ ſunt ſub æquinoctiali, & hoc ideo eſt, quia ſol citius eis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index