Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1explicentur nondum ſtatui poſſe, riſi plures & magis accuratæ Obſerva­
tiones fiant.
Porrò cum Venus proximè ad terram accedat, & circa hori-
zontem vt plurimum Obſervetur, non eſt dubium, quin refractio eius La­
titudinem non parum mutet, ac proinde valde difficile ſit, certam regu­
lam ex Obſervationibus, quæ tot fallaciis oculorum ſubjiciuntur ſtatuere;
ſed ne ſim prolixior, & ſaltem extra chorum, hæc omitto, cùm manifeſtè
conſtet, in qualibet hypotheſi ; hæc valde difficilè explicari; in ea tamen,
quam indicavi longè faciliùs.
De Mercurio nihil dico, quia eadem pro
illo faciunt, quæ de Venere diximus, niſi quòd ſuas revolutiones citiùs
abſolvit, minuſque digreditur à Sole, quàm Venus; ac proinde illius Ob­
ſervationes longè difficiliores.
De diverſis phaſibus horum Planetarum
nihil etiam dico; quia non dubitas; opinor, quin facillimè citra veſtram
hypotheſim explicentur: quare his peractis, vide quæſo, vtrùm alia pro
tua hypotheſi ſuppetant argumenta.
Auguſtin. Omiſſis Aſtronomis, quæ haud dubiè ſatis feliciter ſolviſti,
alia duo ſunt, quæ magnum noſtræ hypotheſi plauſum pepererunt, pri­
mùm petitur à maris æſtu, alterum à Magnete: quod ad primum ſpectat,
ſupponimus, Terram moveri motu quodam mixto ex motu orbis & cen­
tri, quaſi ad inſtar rotæ in plano, vt iam ſupra inſinuaſti, ac proinde par­
tes illius inæquali motu ferri, alias tardiùs, alias velociùs.
Suppono præ­
tereà aquam in vaſe, ſeu cymba vectam, vbi cymba motum remittit, ex­
currere versùs illam partem, in quam cymba tendit; in oppoſitam verò,
vbi cymba motum accelerat, cogita quæſo aquam Occani, quaſi in vaſtiſ­
ſima concha, à Globo Terræ delatam & circumactam, ſed dicto motu
inæquali, haud dubiè vbi motus acceleratur, aqua versù; Occaſum ex­
currit, vbi remittitur, versùs Ortum: En tibi germanam cauſam æſtus
marini, quæ certè, vt cum noſtra hypotheſi optimè conſentit, ita in aliis
explicari non poteſt.
Antim. Negare non poſſum, quin hoc fuerit ingenioſum inventum,
fictum tamen & commentitium.
Primo enim ita æſtus diurnus ſuas pe­
riodos metitur, vt ad motum Lunæ dumtaxat, diurnum ſcilicet, non
Solis aut Terræ ſeſe componat; nam ſummi æſtus, vel ſummæ aquarum
elevationis terminus eſt Luna meridiana, tum in hoc, tum in oppoſito
hemiſphærio; principium verò eſt eadem Luna, Quadrante circuli di­
ſtans à Meridiano: Igitur Luna exiſtente in Meridiano, æſtus creſcere
deſinit, decreſcere incipit, remota vero Quadrante circuli à Meridiano,
hinc inde æſtus decreſcere deſinit, & creſcere incipit: rem ita fieri per
ſe conſtantiſſimum eſt, habeturque ex indubitatis Obſervationibus; licèt
autem per accidens fieri poſſit, vt crementum decremento inæquale ſit;
hoc tamen non obſtat, quin poſtero die dementum incipiat eadem hora
Lunari, ac proinde 48. minutis tardiùs, quàm pridie.
Quid autem ad
hæc, Auguſtine mi, Terræ motus conferat, nemo capiat; cùm enim ea­
dem motus inæqualitas, eadem ſemper hora, eidem Æquatoris terreſtris
globi puncto inſit, idem ſemper effectus ex eadem inæqualitate, ea­
dem hora ſequi deberet: igitur eadem hora ſemper eſſet ſummum cre-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index