Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Non habeo, vt iam dixi, pro demonſtratione; quia nemo
hucuſque probavit, terram Magnetem eſſe; aut ſaltem tot particulis
Magneticis inſtructam, quæ ſufficiant, ad tantam molem volvendam;
hoc tamen ſuppoſito, cum iam ex aliis corporibus Magneticis conſter,
virtutem illam Magneticam per totam ſphæram vniformiter diſtributam
non eſſe, ex hoc neceſſariò ſequeretur, terram ab Occaſu ad Ortum, mi­
nimè moveri: vnde non erat, quòd vir ille doctiſſimus non modo de
re Magnetica, verùm etiam de Chronologica optimè meritus, à nonnul­
lis adeò exploderetur; hoc enim argumentum ab illo excogitatum, ad
hominem, vt vocant, contra Gilbertum & alios, qui terram magnum
Magnetem eſſe dixerunt, rem iſtam omnino evincit; ſecus tamen contra
illos, qui terram Magnetem eſſe negant, aut ſufficienti virtute magnetica
inſtructam, qua tanta moles agi queat.
Auguſtin. Neſcio quid aliud indicâras; hoc enim tantum primum
caput eſt, ex quo Magnetem tuæ potiùs, quàm meæ hypotheſi favere di­
cebas, ſi primum eſt, cur ad ſecundum non venis?
Antim. Res ferè eſt nullius momenti, dicam tamen, illam hypotheſim
ad rem magneticam potiùs facere, in qua terræ Axis fixa ſemper eadem­
que vniverſi puncta reſpicit, quàm illam, in qua terræ Axis per tot mil­
liarium myriades in magno orbe circumfertur; Licèt enim ſibi ipſi ſem­
per parallelus ſit, deſcribit tamen vtroque termino, circulum æqualem
magno orbi; in noſtra fixus eſt Axis, fixa cœli puncta, neutrum in tua
habetur, quare vt fateor vltero, neutram ex Magnete demonſtrari, ita ſanè
nemo retum iſtarum rectus æſtimator inficias eat, quin noſtra regulis
magneticis magis conſentiat; ſed de hoc ſatis, quare vide vtrùm pro tua
hypotheſi aliquid aliud ſuppetat.
Auguſtin. Suppetunt quidem multa, ſed ex iis, quæ à te adducta ſunt,
ſat video, quàm facilè illa ſolvere poſſis; quare de hoc argumento ſatis
ſuperque dictum eſſe puto.
Antim. Egregiè ſanè; ſic æquis armis pugnamus. Huiuſque meam
hypotheſim tuis argumentis impugnaſti, nec dixi vnquam ſatis; iam
verò ex arena pedem efferre velles, ne mihi copia detur tuam impugnandi.
Auguſtin. Æquum eſt, per me licet; ſed obiter quæſo, ne iuſto lo­
quaciores eſſe videamur.
Antim. Obiter, inquis, non pauciora certè, immo longè plura argu­
menta contra tuam hypotheſim habeo, quàm tu contra meam igitur, ſi
non plus, tantumdem ſaltem temporis, ad hanc provinciam exequen­
dam, iure meo poſtulo.
Auguſt. Crede mihi, Antime, certamen non detrecto, nec vinci metuo,
timeo tamen ne prolixior diſceptatio nonnihil tædij circunſtantibus afferat
Antim. Rectè mones remittamus in proximum congreſſum, per me licet.
Auguſtin. Ne tamen aliquid fortè quod ſupereſt huic congreſſui detra­
hatur; tuam illam de marino æſtu ſententiam exponere poteris, vt amœ­
niùs hæc diſceptatio terminetur; tenes enim, ni ſallor, ex lis aliquam, quæ
iam ab aliis excogitatæ fuerunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index