Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 248 > >|
1accommodant v.g. ad explicandas huiuſmodi paſſiones planetarum, puta
Martis, nonnulli cum Ptolemæo Epicyclum poſuerunt, alij cum Tycone
circulum cuius centrum in Sole ſemper fixum eſſet; alij cum Copernico
orbem excentricum circa Solem immobilem in centro mundi; his autem
ſtatutis, ac definitis circulorum diametris; periodis, ſitu, &c.
omnes ob­
ſervationes ad prædicta ſyſtemata, vt dixi, accommodant, licèt vt pluri­
mum, aliquæ parum congruant.
Hinc non mirum, ſi fortè ſupponant, Mar­
tem pluribus gradibus retrogredi, quam re ipſa retrogrediatur.
Sed iam ad
alia tua poſtulata gradum facio.
Auguſtin. Suſtine parumper, vnum exciderat, quod jam in mentem
venit; dixiſti enim paulò ante, ni fallor, Solem in Perigæo ſuum orbem
citiùs, in Apogæo tardiùs conficere; dies igitur noſtri ſunt inæquales.
Antim. Novum profectò dictu non eſt; nempe in antiqua etiam hypo­
theſi Ptolemaica, ex duplici capite illa dierum inæqualitas petitur; primò
ex eo quod Sol in Apogæo excentrici in conſequentia versùs ortum videa­
tur tardiùs promoveri, contra verò velociùs in Perigæo ; igitur in Apogæo
citiùs orbem ſuum abſolvit, diurnum ſcilicet, ab ortu ad occaſum, tardiùs
verò in Perigæo: Igitur circa Solſtitium æſtivum, ex hoc capite ſunt bre­
viores, & circa brumale, longiores.
Secundò ex aſcenſione recta & obli­
qua Eclipticæ, nempe æquali tempore major arcus aſcendit obliquæ, quàm
rectæ; Igitur Sol in Solſtitiis in quibus eſt aſcenſio recta, tardiùs, in Æqui­
noctiis, in quibus eſt obliqua velociùs orbem diurnum abſolvit.
Sed his
rejectis, ex alio capite, prædictam inæqualitatem etiam duci poſſe dicimus;
ſcilicet ex inæqualibus circulis, ſeu ſpiris à Sole decurſis, cum eodem ſci­
licet velocitatis gradu; vnde reverà fit, vt Apogæus majorem, & tardiùs,
Perigæus verò breviorem & citiùs orbem decurrat; Vellem, vt fideli fune­
pendulo inæqualitatem illam probares, numerato ſcilicet vibrationum nu­
mero, idque ſub initium Iulij & Ianuarij: Tunc enim eſt aliqua, etiam for­
tè ſenſibilis circulorum in æqualitas, igitur & dierum; & plures vibratio­
nes numerantur intra ſpatium ſemihoræ ſub initium Iulij, Sole in Apogæo
exiſtente, quàm ſub initium Ianuarij, quo tempore Sol in Perigæo ver­
ſatur; & his vibrationibus, crede mihi, aliquam differentiam invenires,
minimam certè, at, niſi ſallor, ſenſibilem.
Auguſtin. Si hæc cum veritate conſentiant, nullus dubitat, quin Aſtro­
nomos plurimùm tibi obſtrinxeris, ſed antequam meis poſtulatis facias
ſatis, ſi tibi grave non eſſet, vellem, vt rude ſaltem tui ſyſtematis Solaris
ſchema mihi exhiberes.
Antim. Prolixior reverà eſſem, ſi rem hanc, vt par eſt, explicandam
ſuſciperem; ſed quandoquidem rudiorem dumtaxat delineationem fla­
gitas, eò libentiùs tibi morem geram.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index