Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1ſio Veneris minor erit; ſecus accidet, ſi tunc Sol degat in Perigæo, quia
ſcilicet breviorem circulum, ac proinde citiùs decurrit.
Igitur versùs Oc­
caſum longiùs à Venere amovetur, hinc maior huius digreſſio, quæ dein­
de pro diverſo loco Solis diverſa erit.
Minima igitur inter maximas fiet
Sole exiſtente in Apogæo ; exempli gratia; maxima verò Sole exiſtente
in Perigæo, media denique, Sole mediocrem diſtantiam tenente, variæ
deinde pro variis locis, in quibus Sol ab Apogæo vel Perigæo plùs, vel
minùs diſtat.
Quod verò ſpectat ad alterum poſtulatum, æquè facile ex­
plico; cùm enim latitudo Borealis veneris maior ſit quàm auſtralis, ſup­
ponamus Venerem non procul à Perigæo cum latitudine Boreali 9. grad.
Sole v. g. exiſtente iuxta Tropicum Capricorni, arcus diurnus Veneris,
longè maior eſt, arcu diurno Solis, vt patet ex vulgaribus tabulis; quid
mirum; igitur, ſi & ante Solem oriatur, & poſt illum occidat; ac pro­
inde mane & ſero ſeſe videndam præbeat?
neque hic reſtat vlla difficultas,
niſi fortè cur latitudo Borealis Veneris ſit maior auſtrali, cum tamen Mer­
curij latitudo Auſtralis Boreali maior ſit; partim à Sole ratio petenda eſt,
cuius ſcilicet Apogæum modò eſt in ſignis Borealibus, modo in Auſtra­
libus, partim à diverſis Coniunctionum & maximarum digreſſionum lo­
cis, ex quibus diverſæ latitudinis ratio ſequitur; v. g. ſupponamus ma­
ximam digreſſionem veſpertinam in.
1. gradu Acietis abſque vlla latitu­
dine, erit Sol v.g. in grad. 15. Piſcium, cùm autem hinc Venus cendat
versùs Perigæum, & ſuos orbes citiùs Sole perficiat, haud dubiè ſtatim
relinquit Eclipticam verſus Ortum & Auſtrum; vnde ſequitur latitudo
Borealis & tardiſſimus motus in conſequentia, donec tandem fiat re­
trograda, & paulò poſt Coniungatur Soli Perigæa, nec non tamdiu du­
ret retrogradatio poſt Coniunctionem, quamdiu duravit ante Coniun­
ctionem, creſcente ſemper latitudine Boreali; donec ad maximam di­
greſſionem matutinam perveniat, modò ſit in ſignis aſcedentibus, id eſt
à principio Capricorni ad principium Cancri.
Si autem ſupponamus ibi­
dem Planetam, ſcilicet in 1. grad. Arietis abſque latitudine, in digreſ­
ſione maxima matutina, Sol erit v. g. in gr. 15. Geminorum, vt patet,
& cùm Venus hinc tendat verſus Apogæum, Orbes ſuos tardiùs Sole
decurrere incipit; Igitur relinquit Eclipticam versùs Occaſum & Bo­
ream vnde ſequitur latitudo Auſtralis, quæ continuo creſcit versùs Can­
crum: hæc forte regula generalis ſtatui poſſet, Venetis latitudo Borea­
lis, quamdiu movetur tardiùs Sole, id eſt à maxima digreſſione matutina
vſque ad maximam veſpertinam, in Signis aſcendentibus, decreſcit, in deſ­
cendentibus creſcit; contra verò Auſtralis in aſcendentibus creſcit, &
decreſcit in deſcendentibus; quamdiu verò movetur citiùs Sole, latitudo bo­
realis in aſcendentibus creſcit, in deſcendentibus decreſcit, in his demum
Auſtralis creſcit & decreſcit in illis; cùm autem ſint ferè innumeræ con­
iugationes, Signorum aſcendentium & deſcendentium, coniunctionum,
digreſſionum, itemque Apogæi & Perigæi; Veneris & Solis; quid mi­
rum, ſi tanta varietas in Phænomenis deprehenſa Aſtronomos eò adegerit,
vt fateantur vltro, certum Syſtema Veneris, in quo omnia Phænomena

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index