Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 248 > >|
1motus ex recto accelerato & circulari compoſitus eſſe videatur; hinc
initio ſpiſſiores & preſſiores ſpiræ, deinde verò diſtractiores fiunt; eſt
tamen tantùm vnus impetus ad motum deorſum rectum per ſe determi­
natus, qui cùm in linea recta finem ſuum obtinere non poſſit compenſat
in circulari, retenta ſemper prima illa inclinatione ad rectum, cui quan­
tum poteſt, ſatisfacit, cùm autem etiam ſecundùm id acceleratus ſit, in­
de ſpiras diſtrahi neceſſe eſt.
Auguſtin. Iam capio, quod ante dixeras, naturam ſupplere æquali­
tatem motuum: nempe aqua, ſeu corpus grave toto illo tempore, quo
præfatus cylindrus aëris ſenſim aſſurgit, motu accelerato deorſum, re­
moto impedimento, longum ſpatium in perpendiculari decurreret; ſed
obſtante impedimento, cùm eadem vis impetus adſit, motum rectum
ſpirali compenſat; atque adeò ſi tota illa ſpirarum congeries in lineam
rectam explicaretur, æqualis eſſet lineæ rectæ in perpendiculo eodem
tempore motu accelerato confectæ, ſed applica quæſo ad ſpiras Solares.
Antim. Repete igitur figuram 2. & conſidera primo loco primam in­
clinationem ſeorſim, quâ Sol ab Apogæo ad Perigæum, & viciſſim, per
mediocrem diſtantiam, reciprocis acceſſibus & receſſibus, ad imitatio­
nem motus accelerati & retardati tendit reditque.
11[Figure 11]
Et cogita radium AE moveri cir­
ca AC, dum punctum E motu ac­
celerato tendit ad V, & retardato,
ab V ad H, radius AE deſcribet
ſuo motu ſuperficiem coni, cuius
baſis diameter, erit EL, punctum
verò E deſcribet tot ſpiras in dicta
ſuperficie coni, quot revolutiones
abſolventur, toto illo tempore,
quo ab E, pervenit in H ; hæc au­
tem ſpira erit conica, cuius Helices
diſtractiores erunt circa V, preſ­
ſiores circa E & H.
Pari modo, co­
gita triangulum ADE in orbem
agi, circa Axem BC dum D, motu
accelerato, tendit ad F, & retar­
dato ab F, ad E; arcus DFE de­
ſcribet partem ſuperficiei ſphæricæ,
punctum verò ſpiram ſphæricam,
cuius Helices preſſiores erunt cir­
ca DE, diſtractiores verò circa F.
Si verò D iret per lineam rectam
DGE, deſcribet DGE ſuperfi­
ciem cylindricam, & D ſpiram cylin­
dricam.
Iam verò componatur vtraque
inclinatio, ita vt D partim versùs F,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index