Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
< >
page |< < of 248 > >|
1tiores calculos, dico, KB eſſe totius BH, paulo plus; igitur propter
parvitatem anguli, cùm linea recta pro arcu accipi poſſit, Veneris diame­
ter in K videtur Sexcupla illius, quæ videtur in H ſunt enim anguli vt
diſtantiæ permutando, acutiſſimi ſcilicet, qualem hoc loco conſidera­
mus: ſed profectò nemo vnquam vidit Venerem perigæam quadragecu­
plam apogææ.
26[Figure 26]
Auguſtin. Miror, hæc à te dici, qui perſpicillorum majorum ſatis, opi­
nor, peritus es; illius ſaltem amicus & familiaris, qui præ cæteris optima
& longiſſima fabricat; Galileus ſuo tubo ſpicillo inſtructus, argumentum
à te propoſitum jam olim diluit, vt pote qui omnino comperit, Venerem
perigæam quadragecuplam apogææ, etiam mediocris teleſcopij operâ vi­
deri, vt non ſemel ipſe typis mandavit.
Antim. Sciò, hoc aſſertum ab eo fuiſſe; ſed miror, à nemine, ſaltem
quod ſciam, in dubium vocatum.
Auguſtin. Quis amabò hac de re dubitaret, & fidem huic homini detre­
ctaret, qui tam multa in cæleſti regione à ſe primùm explorata ſub aſpe­
ctum mortalium adduxit, quique ſuo tempore, optima omnium vitra tor­
nari & componi curavit.
Antim. De his non diſputo, nec quidquam de cuiuſpiam laude velim
detractum, dico tamen, me optimis alioquin teleſcopiis vſum, nunquam
Venerem perigæam quadragecuplam apogææ vidiſſe; Non nego perſpi­
cilla Galilei eximia fuiſſe, ſed longè iis breviora, quibus vſus ſum; negari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index