Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Hoc ipſum ſubnectere meditabar; ſed præveniſti; infundo igi­
65[Figure 65]
tur
Mercurium in AB, donec totum vas plenum
ſit
, ſtatue libellam AG; obſerva quantumlibet,
vides
Mercurium aſſurgere in FG ; equidem cir­
ca
centrum V altiùs attollitur, quàm ſi eſſet aqua,
propter
rationem à me ſupra expoſitam; tantu­
lum
enim ſubït cuneus aëris inter latera vaſis &
Mercurium
, quod inaqua non fit; vnde altiùs
centrum
V. attollitur; minus verò centrum ſu­
perficiei
FG, quia minor eſt ſuperficies: vides ta­
men
, vix oculo diſcerni poſſe, vtra ſuperficies al­
tiùs
aſſurgat; equidem ſi canaliculus IE angu­
ſtior
eſſet, difficilius per illum craſſior Mercurius aſſurgeret; hinc minùs
altè
, in plumbo, & melle idem probabis; ſi verò, vt hic, paulò laxior ad ean­
dem
ſenſibiliter aſcendit altitudinem, & licèt tantulum aſſurgat, per cana­
liculum
id compenſatur ab altiore tumore ſuperficiei AB.
Illud porrò tan­
tulum
, quo aſſurgit ab eadem ratione inæqualis preſſionis procedit; cùm
enim
aquæ gravitas ſit ad gravitatem Mercurij ferè vt 1.ad 15.fit ſegmentum
aquæ
ſupra libellam AG aſſurgens, FL; dividatur linea FM in 15.partes
æquales
, vna ex illis erit altitudo ſegmenti Mercurij aſſurgentis in canali­
culo
ID; ſi tamen paulò laxior ſit, vt dixi; ſi enim anguſtior, præ craſſitudi­
ne
minùs aſſurgit: vides quàm facilè cuncta hæc ad commune illud princi­
pium
reducantur, immò ad aliud reduci nequeant; ac proinde ex præmiſſis
omnibus
experimentis idem principium etiám ſtatuitur & confirmatur.
Sci­
licet
humorem attolli in canaliculo propter inæqualem aëris preſſionem.
66[Figure 66]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index