Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Suſtine, quæſo; neque enim hoc pro dignitate fieri poteſt, niſi res
in
longum, atque adeò hic congreſſus longiùs producatur, quàm par ſit; mo­
ſufficiat, vel obiter indicaſſe, exhauſto aëre ex dicto recipiente, illos om­
nes
effectus tenſæ materiæ facilè tribui poſſe, quos præfatus Autor aëri in
libertatem
vindicato attribuit; nempe quoad effectum perinde eſt, ſive pel­
las
ab intrinſeco, ſive ab extrinſeco eadem vi adducas & trahas; hinc ex va­
riis
liquoribus bullæ aſcendunt, quas ſcilicet ſubtilis illa materia tenſa oc­
cupat
; hinc præ nimia bullarum copia, liquor ante Diaphanus albeſcit, tu­
met
, exundat, ebullit, etiam aqua pura, præſertim calida; nempe illa vi, qua
ſuperficies
liquoris ſurſum attollitur, diſtrahuntur tantulùm partes, ac proin­
de
partes ſubtilis materiæ interpoſitæ liberiores ſunt, vt ſurſum bullatim
adducantur
, idque vario eventu, pro diverſo liquoris genere, ſinguli exa­
minandi
eſſent, ſed ne ſaltemus extra chorum res in aliud tempus diſcutien­
da
remittitur.
Duo tantùm hîc breviter adnoto, quæ ad præſentem contro­
verſiam
pertinent; Primum eſt, ſi fiſtula quæ ad deſcenſum Mercurij adhi­
73[Figure 73]
beri
ſolet, ampullam habeat HP, intra quam alia
minor
ampulla per foramen P immutatur, altio­
re
collo, ſeu tubo PO inſtructa, eoque aperto in
O
, poſtquam autem probè alligatum fuerit collum
PO
, ita vt per foramen P nihil prorſus aëris in
ampullam
HP ſubire valeat, ſi per oſtium C in­
fundatur
Mercurius, ac deinde, vbi plena fuerit fi­
ſtula
CP admoto digito, immerſoque extremo C
in
Mercurium, digitus ſubducatur, ruit, more ſolito,
Mercurius
; ſed mirum dictu, bulla minor immiſſa
in
majorem HP in deſcenſu Mercurij frangitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index