Antim.
Addo vnum, quod difficultatem auget, nempe ſi tota res fiat
clauſo tubo in O, minor bulla non rumpitur.

Auguſtin.
Rectè dixiſti augeri difficultatem; cùm inde facilè deducam,
ampullam non frangi à materia tenſa contenta in majore ampulla HP,
quia reverà etiam clauſo Oſtio O, eadem eſt applicata convexo minoris
bullæ, illam tamen non frangit; ſed aperto foramine O, ſtatim frangitur;
igitur ab alia cauſa, eaque applicata; nulla autem alia excogitari poteſt, à vi
exterioris aëris incubantis diſtincta.

Ab vtraque certè cauſa hunc fractionis effectum eſſe neceſſe eſt;
cùm vtraque applicata ſit, altera convexo, altera concavo; gravitat autem
aër exterior in cavum bullæ, quia illa materia tenſa, quæ convexum ambit, eſt
levior aëre, jam verò in hoc, ſupra laudato Autori aſſentior, quod ideo minor
bulla frangatur, non verò major ; quia hujus ſuperficies versùs centrum
pellitur, & cùm ſit ad inſtar cujuſdam fornicis, quid mirum, ſi magis reſiſtat,
quàm minor, cujus ſuperficies a centro diſtrahitur. Vnde futurum, conclu
do, ſi hæc figura bullarum mutetur, ita vt cavum majoris, & convexum
minoris aëri externo ſit expoſitum, ſecus atque ante accidet; tunc enim
major bulla frangetur, minor verò indemnis manebit.

Scire ex te velim, vtrùm hoc experimento vnquam probatis,
an verò intellexeris ab aliis fuiſſe probata.
an verò intellexeris ab aliis fuiſſe probata.
Antim.
In hoc genere, à quopiam probata fuiſſe neſcio, neceſſaria tantùm
conſecutione deduco; in alio tamen genere legi apud Autorem ſupra lau
datum, aliquid ſimile; quòd ſcilicet bulla in recipiente collocata exhauſto
aëre tantulùm explicetur; vt colligitur ex eo quod cùm ante aqua ſemiplena
eſſet, & in canaliculo immerſo & ad collum ejus preſsè alligato aliquantu
lum aſſurgeret, exhauſto deinde aëre ex dicto recipiente aqua in canaliculo
tantulùm ſubſidere viſa ſit, quod certè vni duntaxat vitri, ſeu bullæ explicatio
ni tribui poteſt: alterum ſimile paſſim occurrit; ſi enim ampullam tenui & lon
giore collo inſtructam, & aqua ferè plenam nive obruas, aqua illico per collum
tantulùm aſſurgit, non aliam certè ob causam, niſi propter contractionem ampul
læ; ſi autem concavum ſit exteriùs, & convexum interius, ſecus omnino accidit.
74[Figure 74]

Sit vas A conſtructum iuxta formam
deſcriptam in Figura infundatur aqua, cu
jus ſuprema ſuperficies ſit KI. aſſurgit per ca
naliculum GDF vſque ad E, includatur autem
in recipiente, quod deinde probè obſtruatur, exu
cto aëre ex dicto recipiente, non ſubſidit aqua in
canaliculo infra E, ceſſat tamen compreſſio aëris
incubantis vtrique ſuperficiei KI, & E; illa igi
tur compreſſio cauſa non eſt hujus elevationis aquæ, per canaliculum GF.