Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1 76[Figure 76]
EX quo Dialogos meos ad te miſi, vir ornatiſſime, nonnul­
la
inter obſervandum mihi occurrerunt, de quibus te certio­
rem
faciendum eſſe duxi: movit me ad obſervandum, ſche­
ma
quoddam Saturnij ſytematis, æſtate præterita, in vrbe
à
nonnullis in lucem editum, in quo cum annuli Saturnij
planum
ab eo paralleliſmo, quem huc vſque obtinere vi­
ſum
eſt, cum Æquatoris plano, totis ferè 10. vel 11. gradibus deflexiſſe vi­
deretur
, cœlum conſulendum eſſe putavi, vt vel novum Phenomenon ne­
gligerem
, ſi ſecus probaret obſervatio, vel meo calculo donarem, ſi tale,
prorſus
exhiberetur: ad explorandum igitur me accinxi Teleſcopio 25.Pal­
morum
adhibito, divinianis lentibus accuratiſſimè, pro more, elaboratis in­
ſtructo
: Saturnius annulus ſtatim meis oculis ita ſe ſubjecit, vt ſumma ejuſ­
dem
annuli portio ſupra ſummum globi verticem, media ferè latitudinis
annuli
parte aſſurgeret, infra verò imam globi portionem, ima prædicti an­
nuli
deſcenderet, eo ferè modo, quo in excuſo ſchemate repræſentabatur:
ſed
vix elapſo modico temporis ſpatio, ſummam portionem annuli infra
ſummam
portionem globi, infimam item globi infra imam annuli deprimi,
clariſſimè
aſpexi; vtriuſque Phenomeni facies alternis vicibus ſeſe mihi
exhibuit
, non tantùm ſemel iterúmque, ſed toties, quoties vitrum, Satur­
num
versùs converti.
Obſervavi etiam, nigras illas auriculas, ſeu lacunas
globum
inter & annulum contentas, modò contrahi, modò explicari, con­
trahi
quidem, depreſſa ſuprema portione annuli infra ſummam globi, illa
verò
aſſurgente, dilatari & explicari.
Obſervavi præterea, projectam à glo­
bo
Saturni vmbram, ſecundùm ſolatum radium, in ſupremam portionem
annuli
, dextrorſum ſcilicet, Ortum versùs, propter ſitum Solis Occidenta­
lem
, ita vt per planum annuli, niger tractus ire videretur, qui, vt modò ap­
paret
, ita mox expungitur, alternis vicibus, vt ſupra jam dixi.
Cuncta hæc
cum
Divino noſtro, aliiſque obſervandi peritis hominibus ſæpè ac ſæpius
obſervavi
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index