Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1 75[Figure 75]
Typographus Lectori.
GRATVLARIS haud dubiè mihi (Amice
Lector) quòd, contra quàm à pleriſque ſolet,
nihil ad hujus operis commendationem, initio
Præfari voluerim.
Aſcititiis quippe non egent
pigmentis quæ per ſe pulchra, & eximia ſunt.
Satis igi­
tur habui per celebre Autoris nomen hiſce Dialogis præfigere;
vt te ad legendum invitarem: ratus (quod haud dubiè con­
tigit) te ſtatim pellectum ſubtiliſſimi fœcunditate ingenij,
per amœnáque rerum varietate, ac expeditâ dicendi me­
thodo irretitum, eam quam ipſe debes huic operi commenda
tionem facturum.
Quia verò plurimùm intereſt, vt ma­
gnorum hominum ne leviſſima quidem monumenta intereant;
Velímque vt etiam mihi aliquid debeas; ſubripui propemo­
dùm, quas hic attexo, noſtri Autoris Epiſtolas, ad præſtantiſſi­
mum, & in re literaria, curioſáque Philoſophia verſatiſſi­
mum virum Dominum Claudium Baſſet, obſervantiſſimum,
& conjunctiſſimum Amicum datas.
Novas exhibent Obſer­
vationes, quæ maximè ſunt hujus loci: cum ad Saturni, Io­
víſque ſiſtemata, & ad ea quæ duobus prioribus Dialogis
tractata ſunt, pertineant.
Pauca hæc accipe (Lector Bene­
vole) intereà dum grandiora prodeunt ejuſdem Autoris volu­
mina, quibus quidquid in vniverſa natura, & in omnibus
ferè diſciplinis reconditum eſt, novâ planè methodo, novíſque,
ac curioſis omninò inventis explicatur.
Vale.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index