Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1 77[Figure 77]
PRÆSTANTISSIMO VIRO CLAVDIO BASSET HONORATVS FABRI. S.P.D.
ANTE aliquot dies, vir Præſtantiſſimè, poſtulatis tuis
laceſſitus, de Iovialium, ſeu Medicearum Stellarum ſy­
ſtemate, pauca ſcripſi; jam nonnulla mihi addenda vi­
dentur, vt res iſta paulò accuratiùs diſcuſſa reſtet.
Si quid
poſtulaveris vltra, dabo gnavam operam, vt tibi à me illi­
co fiat ſatis.
Sit ergo linea AE ducta per centrum Iovis, & vſque ad centrum terræ
78[Figure 78]
(quam in Mundi centro ſuppono immobilem) producta; ſit A Apogæum
quartæ Mediceæ, E Perigæum, maxima digreſſio ortiva DF. 11. circiter
Diametrorum Iovis: ſuppono, prædictam Mediceam æquali cum Iove
motu, reali ſcilicet, circa Mundi centrum, ab ortu in occaſum moveri: &
quia DF continet ad ſummum 12. minuta prima, quamvis alioquin ſit ar­
cus orbitæ Iovis, aſſumo tamen illam ad inſtar lineæ rectæ, cum phyſicè vix
à recta deflectat: ſuppono deinde, Iovem moveri versùs G ad occaſum &
& ſimul vnà cum illo, quartam Mediceam versùs H ; ſed cum hæc circu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index