Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 248 > >|
Auguftin. Quintam illam eſſentiam in cœlis nunquam probavi; cùm
cœleſtia
corpora ex noſtris elementis conflata eſſe communis ſit apud
Sanctos
Patres ſententia, quos videſis apud Scheinerum, Ricciolum, Ce­
ladam
&c.
immo Beda expreſſis verbis aſſerit, arhera eſſe ſuperius aëris
ſpatium
in quo ſidera ferri perhibentur.
In his autem, ſacræ Scripturæ ſan­
ctiſque
Interpretibus ſtandum potiùs eſſe duxerim; quam Peripateticis.
Porrò ex ſuppoſitione, quod cœleſtia corpora ex noſtris elementis con­
ſtent
, de quo poſt novas obſervationes dubitari nequit ; non video, quo­
modo
ſalvari omnia poſſint, niſi prædictam hypotheſim abſolutè ſtatuamus;
ita
vt ſinguli globi totales ſuum ſingulare centrum habeant, versùs quod
partes
omnes ejuſdem globi connituntur, cum illa communis medij,
aëris
ſcilicet portione, quæ ad illud propiùs accedit, quàm ad
aliud
; centrum verò terræ, præter illam centri rationem, quæ illi
cum
aliis globis communis eſt, habet aliam rationem, quæ illi
dumtaxat
competit, centri ſcilicet Vniverſi, quod certè terre­
ſtri
globo ſingulare eſt cui reliqui globi ſerviunt; nam propter ho­
mines
terreſtris globi incolas totum corporeum mundum Deus condidit,
nec
aliis globis res viventes inſunt, etiam, vt vocant, vegetantium vita,
nihil
enim hæc ad terræ incolas conferre poſſent, vt patet; & quidquid
ſuper
his adſtruitur, fictitium eſt, & merum commentum; hinc circa ter­
ram
immobilem eunt cœleſtes ſphæræ, eidem famulantes; vel diffuſa luce,
vt
Sol, vel eadem repercuſſa, vt reliqui Planetæ, & ſtellæ veriſimiliùs; adde
quod
diverſis variorum motuum periodis tempora ſignant, vt ſtellæ
fixæ
loca, propter invariabilem, quem inter ſe habent ordinem; ſed quæ­
ſo
, perge, hæc à te ſuppoſita libenter admitto, etiam citra maris
æſtum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index