Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Benè eſt, in hoc vterque convenimus, ſecùs fortè in alio
puncto, à me propoſito, quod à facilitate & ſimplicitate ſyſthematis peti­
tur; vno enim, vel altero terreſtis globi motu noſtra hypotheſis conſtat,
cùm tamen veſtra motus ita multiplicet, etiam ſibi invicem contrarios, vt
res illa, vel omnino impoſſibilis, vel ſaltem maximè difficilis eſſe videa­
tur.
Antim. Primo ſanè aſpectu, rem iſtam minùs ſedulò conſideranti, ita
eſſe videtur; ſi tamen penitiùs illam inſpiciamus; primum errorem faci­
lè caſtigabimus: & verò vt in vno Solis ſyſtemate periculum facia­
mus, quotuplice motus opus eſſe putas ad ſalvanda omnia phæno­
mena?
Auguſtin. Duo motus, ni fallor, omnia ſalvant, orbis ſcilicet & centri,
terreſtris globi, quieſcente Sole in mundi centro.
Antim. Tibi omnino impoſitum fuit, vel vt verius puto, tibi excidit,
Primò enim, motu centri opus eſt; annuo, ſcilicet in Ecliptica, iuxta ſeriem
ſignorum, nec quiſquam hoc negat: Secundò, motu orbis diurno, quo
terra ita rotatur, vt pars ſuperior globi tendat in ortum; hîc autem mo­
tus fit circa axem mundi, vel plani Æquatoris.
Tertius motus neceſſa­
rius eſt, annuus ſcilicet, quo terra ita ſemel voluitur circa Axem Eclipticæ,
vt pars inferior, quæ Solem ſpectat, tendát in ortum; hoc enim motu obti­
netur, vt Axis Æquatoris ſibi ipſi ſemper maneat parallelus; aliquis fortè
per incogitantiam quartum motum etiam adhiberet, quo ſcilicet Axis
Æquatoris vtrimque deſcribit circulos polares, circa polos Eclipticæ, ſed
hic motus à tertio diverſus non eſt, vt conſideranti patebit, & licèt aliqui
etiam ex iis, qui terram mobilem adſtruunt, hunc diverſum motum ſta­
tuant, ego tamen, vt ſincerè tecum ago, diverſum à motu orbis annuo mi­
nimè ſtatuo.
Addo denique quartum motum Solis, circa proprium cen­
trum, axemque immobilem, & inclinatum ad planum Eclipticæ, ſine quo
macularum motus 27. circiter dierum explicari nequit: hunc etiam ne­
mo veſtrum inficiatur.
Auguſtin. Cuncta hæc etſi vltro damus, nihil tamen obſtat, quin adhuc
ſyſtema noſtrum ſimplicius eſſe dicamus, & ex paucioribus motibus,
quàm veſtrum componi.
Veſtrum enim, ſi rectè memini, in vno Solo 7.
vel 8. motus poſtulat.
Primus eſt motus raptus, ſeu primi Mobilis ab or­
tu ad occaſum, ſcilicet diurnus: ſecundus, motus in Ecliptica annuus;
tertius, motus Solis circa proprium axem inclinatum, ferè menſtruus:
quartus motus ejuſdem circa axem erectum ad planum Eclipticæ, an­
nuus: quintus motus prioris axis inclinati, deſcribentis vtrinque circellos
circa Solarem axem erectum ad planum Eclipticæ, item annuus: ſextus,
motus Apogæi Solis iuxta ſeriem ſignorum: ſeptimus motus præceſſio­
nis Æquinoctiorum; octavus motus obliquitatis Zodiaci, vt vocant: etſi
fortè mutetur excentricitas, de quo nonnulli dubitarunt: nonus motus
adjiciendus eſſet; vides, quantam motuum farraginem ſyſtema veſtrum
poſtulet: quorum aliqui, cùm ſint oppoſiti, vt annuus & menſtruus ſolaris
globi, quantumvis circa diverſos axes, nec aliunde in ſolarem ſphæram

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index