Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 248 > >|
1motus ſurſum non eſt ab intrinſeco; vt patet, ſuſtinetur ab aqua, inquies;
rectè, ergo ſe ipſum lignum non ſuſtinet; igitur multò minùs ſe movet.
Omitto innumera ferè experimenta, quæ rem hanc penitùs evincunt; ſed
ne in Parergum prolixius abeamus, cœptam diſputationem à te reſumi
velim, Antime, præſertim cùm hæc ad rem præſentem parùm faciant,
modò enim aër gravis ſit, hoc tibi ſatis eſt.
Antim. Vt igitur partes omnes terreſtris globi versùs commune cen­
trum nituntur, ita etiam partes aëris ambientis: Sed cùm aër ſive purior,
ſive impurior, nam perinde eſt, ambiat etiam alios totales globos, putà
Lunam, globum enim totalem appello illum, qui alterius pars non eſt, &
ſeorſim poſitus manet, medium quoddam commune dici poteſt.
Auguſtin. Et cùm ſinguli globi totales ſuo centro gaudeant, versùs
quod omnes illorum partes connituntur; hæc enim veriſſima eſt ratio,
qua totales globi tornari, & figuram obtentam ſervare poſſunt, aëris
etiam, ſeu communis medij ambientis portio, versùs illos globos gravitat,
ſeu nititur.
Antim. Rectè omninò; cùm enim medium commune tot vſibus neceſ­
ſarium ſit, non minùs pertinet ad vnum globum, quàm ad alium; vnde
rationi ac rerum naturæ conſentaneum eſſe videtur, vt versùs vtrumque
gravitet; quota verò pars versùs vnum, & quota versùs alium, non diffi­
cilè definiri poteſt.
38[Figure 38]
Sit enim centrum A terreſtris globi CBED, ſit centrum Lunæ I, du­
catur recta AI, connectens vtrumque centrum; conſideretur BK vt cylindrus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index