Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 248 > >|
1humoris inſit aliis corporibus, quæ facile humorem, ſubtilem ſcili­
cet exugunt, aëri quoque plus humoris ineſſe, neceſſe eſt, cùm facillimè
tenuis humor ab illo exugatur.
Chryſocom. Sed vnde amabò ille humor; an fortè Luna ex corporibus
illum educit, circa Plenilunium, tunc enim major illius vis eſt.
Auguſtin. Si Luna humorem illum educeret, inde certè corpora humi­
da ſicciora manerent, vt patet ex terminis, & vt mole ita & pondere im­
minuta; cùm tamen ſecùs accidat.
Antim. Vnde procedat hic humor, cujus major vis ineſt aëri, ſicuti aliis
corporibus, circa Plenilunium, ad præſentem effectum nihil facit, pro
quo ſatis eſt, rem ita eſſe, à quacumque tandem cauſa ſit; certum eſt, ta­
men, Lunam cauſam eſſe, vel occaſionem, pro cujus ſcilicet diverſo ad­
ſpectu, humoris affuſi diverſa ratio eſt.
Chryſocom. Rem mihi gratiſſimam feceris, ſi vel obiter ſaltem indicâ­
ris, quid ſentias de cauſa illa; niſi enim fallor, fieri non poteſt, quin aliquid
apud te ſtatueris.
Antim. Dicam, ſed ex hypotheſi ; ſupponamus, Lunam ex noſtris ele­
mentis conſtare, ac præſertim ex multo humore, longè noſtro ſubtiliore,
& puriore; nempe lympha noſtra non eſt pura, ſed mixta ex aliis elemen­
tis; quis ſcit, an aquæ illæ ibi ſint, quæ ſuper cœlos in ſacro textu eſſe
dicuntur; nullos tamen in iis piſces eſſe putes, nulla animantium, aut
vegetantium ſemina; ibi enim fruſtra eſſent, cùm hæc propter hominem
ſint terreſtris orbis incolam; Sol autem, vt agit in terram, ita & in Lu­
nam, & caloris vi, multum humoris rarefacti educit; cùm enim ſubtilior
ſit, longè faciliùs calore ſolvitur, educitúrque; hic porrò humor aëri ad­
mixtus, caloris vi etiam vltra rareſcit; donec tandem à Luna recedens,
in conum vmbræ terræ immergatur, vbi præ frigore, denſatur, & priſti­
næ gravitati reſtituitur; quia verò Luna versùs occaſum interim non pa­
rum deflectit, ille tractus aëris, cui prædictus humor admixtus eſt, pro­
pior terræ fit, quàm Lunæ, atque adeò, infra lineam dirimentem, versùs
ipſam terram gravitat.
Sed vt hoc clariùs explicetur, nonnihil ſchematis
adhibeo: Sit centrum terræ A, (Poſterioris Fig.) ſit Luna L, & Sol è regione op­
poſitus, ſecundùm lineam LAK, erit Plenilunium; ac proinde hemiſphætium
Lunaris globi BED ſolaribus radiis illuſtratur, quorum vi, humor ex illo
educitur, ſecundùm lineas eductas ex centro L, vt fit in globo terræ;
cùm pariter Luna globus totalis ſit: Cùm autem vmbram ſuam terra proji­
ciat ſecundum lineam AL, haud dubiè ſi Luna ſit in Nodis, ſeu in plano
Eclipticæ, in dictam vmbram immerſa eſt, ſecus verò, ſi à dicto plano
abſit, & quia interea Luna ab L tranſit in M, K, R, aëris tractus, cui prædictus
humor admixtus eſt, paulò inde gravior redditus, cum iam ſit vicinior terræ,
quam Lunæ, versùs terram tendit; vnde fit, vt redeunte Luna in L, in vmbram
immerſus, condenſato humore, multo gravior evadat, & cum ſit infra dirimen­
tem
, in terram magis gravitet: idem dico de reliquo aëris tractu, in orbem circa
A ; ac proinde major ſequitur preſſionis effectus, igitur major æſtus In No

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index