Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Ab hoc vltimo incipiam, in quo licèt varij ſint ij Autores, qui
de hoc argumento ſcripſerunt, quorum aliqui maximam vim æſtus die 17.
Lunæ fieri volunt, quos arguit manifeſta experientia; dico tamen etiam
iuxta præmiſſam hypotheſim, in qua totam ſuperficiem globi aqueam eſſe
ſupponimus, maximam vim æſtus, ſeu quod idem eſt, aquarum elevatio­
nem, non fieri vbique in ipſo Oppoſitionis, ſeu Plenilunij puncto; ſed tan­
tùm in illo Meridiano, ſub quo fit oppoſitio, vel Plenilunium, idque per ſe,
& in præfata hypotheſi ; nam ratione ſitus, accidere poteſt, vt iis omnibus,
qui ſub eodem Meridiano ſunt, eodem momento maximus æſtus non fiat,
de quo infra; dixi etiam per ſe; nam per accidens ſecus erit, vt ſi ex ortiva
diſci Lunaris parte, plus humoris educatur, quàm ex occidua: & verò ſi
maculæ Lunares aquæ ſunt, quanquam diverſæ à noſtris, & ſine piſcibus,
& virtute aliqua ſeminali, in parte ortiva longè plures & majores ſunt;
Vnde ſequitur plus humoris educi paulò poſt Plenilunium, quàm ante;
quia Sol magis directè in eam partem Lunaris diſci agit, cui plus humoris
educendi ineſt.
Chryſocom. Ni fallor, apud aliquos Autores legi maximam vim
æſtus vno vel altero die, poſt Plenilunium eſſe; quod rectè in hanc rem
Quadraret.
Antim. Legiſti haud dubiè; nam ad Diepam & alibi, vt Furnerius obſer­
vat, ſummum incrementum eſt Die 17. Lunæ, biduo ſcilicet poſt Plenilu­
nij punctum; idem teſtatur Creſcentius lib. 3. Nautic. cap.2. idem Plin.
lib.2. cap.97. vbi habet, maximè fervere æſtum, non in plena, aut noviſſi­
ma, ſed poſtea: alibi tamen, vt in ora Gallica, teſte Scaligero, exercit.52.
cui ſubſcripſit Furnerius lib.9.cap.21.in ipſo Plenilunio maximè attollitur.
Itaque ex diverſo ſitu, hæc diverſitas procedit; in præmiſſa tamen hypo­
theſi, eductoque vniformiter & æqualiter humore ex globo Lunari, ma­
ximus æſtus fieret ſub illo Meridiano, in quo fit Oppoſitio; in aliis verò
punctis citiùs vel tardiùs; ortiva ſcilicet intra Quadrantem citiùs, occidua
verò tardiùs: ex illa verò hypotheſi macularum Lunæ, quam tamen non
adſtruo, haud dubiè maximus æſtus fieret poſt Plenilunium, ob rationem
allatam.
Sed jam ad ſecundum tuum poſtulatum reſpondeo, mi Auguſti­
ne, ſcilicet humorem illum, & facilè admiſceri noſtris elementis, & facilè
ex iis educi; nec enim cum iis mixtum quodpiam componit: ac proinde non
mirum, ſi vt facilè educitur, atque avolat, ita facilè in Lunam redeat,
cùm ſcilicet immergitur in vmbram, ſive à terreſtri, ſive à Lunari globo
projectam, & eſt propior Lunæ, quàm terræ; in quo, meo judicio, nulla
eſt difficultas, nec eſt quod aliquis timeat, ne hic vapor in nubes concre­
ſcat quia nubes contexi non poſſunt niſi ex halitu heterogeneo; hic autem
Lunatis vapor totus eſt Homogeneus.
Quod verò pertinet ad primum quæ­
ſitum, dico Solem in eam globi Lunaris ſectionem, ſeu portionem in quam
radij magis directi incidunt, fortiùs agere; v. g. plus agit in arcum EY,
quàm in YD, ita vt actio Solis in EY, ſit ad actionem in YD, vt Sinus re­
ctus EY id eſt LB, ad BD Sinum verſum arcus YD; & hoc in ipſa ſe­
ctione Lunæ; ſi enim accipiatur ſuperficies, actio in EY eſt ad actionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index