Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 248 > >|
1ctiones ſæpiùs recurrant, quia ſcilicet ſingulis annis, Saturnus minoris
arcus intervallo, à Stellis versùs Ortum relinquitur, ac proinde revolu­
tionis Conjunctionum periodus brevior eſt; igitur citiùs ab Apogæo ad
Perigæum deſcendit, imo inter diſtantias Saturni Apogæi & Perigæi à
centro mundi, longè minor eſt proportio inæqualitatis, quàm inter di­
ſtantias Martis Apogæi & Perigæi, ab eodem mundi centro; etiam aſſum­
ptis Axibus acceſſuum & receſſuum æqualibus, v. g. ſit diſtantia Saturni
Apogæi 100. Perigæi 90. Martis vero Apogæi 50. Perigæi 40. vtrinque
aſſumitur idem Axis, id eſt, eadem differentia diſtantiarum, ſcilicet 10.
eſt autem major ratio 50. ad 40. ſcilicet 1/4 quam ad 90. ſcilicet . ſed ita
ſe habent motus, vt diſtantiæ; igitur vt Saturnus in Apogæo tantulùm
versùs Ortum excurrit, ita & in Perigæo versùs Occaſum; Hîc enim Stel­
lam poſt ſe relinquit; illic verò à Stella retro relinquitur; igitur modicum
arcum in ſingulis revolutionibus, tum directo, tum retrogrado motu
decurrit: Mars verò longè majorem.
Sit ergo Mars directus in M, Sa­
turnus in I, cùm Mars longè majorem arcum directus decurrat, quàm
Saturnus, conjungitur tandem Saturno versùs Ortum, ita vt primùm pars
ortiva Martis cum occidua Saturni coëant: Sit verò Saturnus retrogra­
dus in I, ſitque Mars in N etiam retrogradus, cùm hic etiam longè ma­
jorem arcum decurrat retrogrado motu, jungetur Saturno versùs Occa­
ſum, pars ſcilicet Occidua Martis, cum Ortiva Saturni: Si vero Mars ſit
directus in M, exiſtente Sole inter CB, alter versùs alterum fertur,
jungentúrque inter FM, quo loco Mars directus eſſe poteſt, & Saturnus
retrogradus, nempe Martis ſtatio eſt infrà trigonum aſpectum, Saturni
verò paulò infrà quadratum; hinc motus Saturni retrogradus diuturnioſ
eſt, licèt in minore arcu fiat; quid mirum igitur, ſi in eodem loco con­
juncti eſſe poſſint Mars & Saturnus; licèt hic ſit retrogradus, ille directus;
eadem ratio probat Saturno retrogrado etiam Iovem directum jungi poſſe;
& Iovi retrogrado Martem directum.
Auguſtin. Nunquam profectò mihi perſuaſiſſem ex principiis Phyſicis,
hæc tam facilè demonſtrari potuiſſe; tota res eò reducitur, Saturnum eo
velocitatis gradu moveri, vt paulò infrà mediocrem diſtantiam, æquè
citò ſuum circulum diurnum decurrat, ac Stellæ ſuum.
Iupiter verò
adhuc infrà, quaſi in trigono; Mars demùm infrà trigonum; idem autem
futuris ſæculis futurum eſt; cùm eundem velocitatis gradum hi Planetæ
ſervaturi ſint, cum gemina illa inclinatione, de qua ſuprà; ex hoc enim
illa, de quibus hucuſque diſſeruimus, neceſſariò conſequuntur; nam
Saturnus altior motum retrogradum diuturniorem habet; licèt in mino­
re arcu, quàm Iupiter & Mars, directus verò breviorem, Idem dicitur
de Iove reſpectu Martis; hinc revolutio ſeu temporis periodus Saturni,
illa ſcilicet, quæ inter duas Conjunctiones intercipitur, brevior eſt,
quàm Iovis, & huius etiam, quàm Martis brevior; hinc frequentiores
recurrunt ſtationes in Saturno, quàm in Iove, & in hoc, quà in in Mar­
te; hinc Saturnus minorem arcum Eclypticæ decurrit, tum directo, tum
retrogrado motu; quia ſcilicet parum differt illius circulus diurnus confe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index