Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 248 > >|
1DR, hæc erit ſemidiameter Epicycli, quanquam aſſumpto angulo maxi­
mæ digreſſionis grad. 47. ſemidiameter Epicycli erit paulo maior quàm
DR; ſed ſit vt DR; haud dubiè arcus FHR eſt triplus arcus RK. Igitur
tempus poſitum ab Apogæo ad maximam digreſſionem triplum eſt illius,
quod ponitur à maxima digreſſione ad Perigæum, ſed reverà triplum non
eſt, ſed in minore proportione.
Secundò BF eſt ad BK ferè vt 12. ad 2.
Igitur cùm circuli ſint vt diametri, circulus quem Venus decurrit in Apo­
gæo F, eſſet dodecuplus illius, quem conficit in Perigæo K ; immo & in
maiore proportione, cum angulus maximæ digreſſionis ſit maior angulo
grad.45. nempe ad gradus 48. immò & 49. nonnunquam accedit.
Auguſtin. Hæc eadem ratio contra te militat, nam ſuppoſita tua hy­
potheſi, BS erit ſaltem dupla BI, igitur circulus, quem Venus decurrit
ſub radio BS, eſt duplus illius, quem decurrit ſub radio BI, hunc igitur
ſuppoſito motu ſemper æquabili, vt dicis, ſub duplo etiam tempore Ve­
nus decurrit, quod tamen Phænomenis non conſentit.
Antim. Mentem meam omnino aſſecutus es, & rectè contra me con­
cluderes, ſi radium BS duplum radij BI ponere cogerer; ſed vt tute ſcis,
in exemplis non requiritur veritas; re igitur ipſa provt diverſa ratio motus
poſtularit, Apogæum & Perigæum ad D propiùs ſtatuam: ex his autem
vides, quàm facilè omnia explicentur, primò poſt Conjunctionem Apo­
gæam, Venus versùs ortum à Sole digreditur, quia tardiùs Sole movetur
versùs occaſum.
Secundò Venus vbi ad mediocrem diſtantiam pervenit,
puta in L, adhuc vltra digreditur, quia tardiùs Sole movetur.
Tertiò nun­
quam opponitur Soli; quia antequam perveniat ad Quadraturam cum Sole,
citiùs quàm Sol orbem ſuum decurrit; igitur à Sole vltra non digreditur.
Quartò plus temporis ponit ab Apogæo S, ad maximam digreſſionem M,
quàm ab hac ad Perigæum; quia tempus acceſſus SL, æquale eſt tempori
receſſus LMI, ſed MI citiùs decurritur quàm LMI; eſt enim pars mi­
nor toto.
Secundò versùs Apogæum promoveri videtur in conſequentia;
versùs Perigæum in antecedentia; quia versùs Apogæum tardiùs, versùs
Perigæum citiùs orbem ſuum abſolvit, ab ortu ſcilicet ad occaſum.
Sextò
Emerſio Veneris poſt Conjunctionem Apogæam, eſt veſpertina; quia Ve­
nus à Sole versùs ortum digreditur, poſt Conjunctionem Perigæam, eſt
matutina; quia Venus Solem poſt ſe relinquit verſus ortum: ergo in illa
apparet veſpere, in hac verò mane; ſed paulò ante Apogæum fit immerſio
matutina; quia cum Venus tunc ſpectet Solem versùs ortum, mane appa­
ret, & cùm Sol eam aſſequatur, mane immergitur; at paulo poſt ante Pe­
rigæum, fit immerſio veſpertina; quia cùm Venus tunc Solem ſpectet
verſus occaſum, veſpere apparet, & cùm Solem aſſequatur, veſpere im­
mergitur.
Auguſtin. Sed quid de hac linea SPL, aliquis ſortè putaret eſſe para­
bolam; hoc enim aliquando ſaltem amicis innuere viſus es.
Antim. Multa haud dubiè conſideranda ſunt, vt ritè definiatur, quæ
& qualis ſit hæc linea: in modico arcu orbis vaſtiſſimi, qui ad inſtar lineæ
rectæ aſſumi poteſt, pro parabola, phyſicè loquendo, accipi poteſt, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index