Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 248 > >|
1nibus abripi ſe ſinunt, quod in præſenti caſu, meo ſaltem iudicio, acci­
dit; vt enim in tua ſiſtamus figura; non negabis, opinor, centrum H
minimè deſcenſurum, ſi fortè propiùs ad planum CN accedere non poſ­
ſet, cùm ex ipſis terminis idem ſit deſcendere, & propriùs ad planum DN
accedere; At verò centrum A (in Figura perultima) propiùs ad planum in cli­
natum DH accedere non poteſt, à quo æquali ſemper diſtantiæ menſura
diſtat, ſcilicet radio, vnus autem radius alteri æqualis eſt; hinc nunquam
diſcedit à linea AG parallela Plano DH, & quodlibet perpendiculum ad
planum terminatum à centro A ductum lineæ AF æquale eſt.
Chryſoc. Proptereà globus deſcendit, quia eius centrum A non
ſuſtinetur in puncto contactus, cùm ſuſtineri non poſſit niſi in perpen­
diculo AF.
Antim. Rectè, Proptereà globus deſcendit; ſed profectò non pro­
pterea globus volvitur, ſive enim volvatur deorſum, ſive deſcendat iux­
ta primum modum in ſitu, in quo eſt, centrum A per eandem lineam
AG, deorſum tendit, nec vnquam ab ea diſcedit, aut diſcedere poteſt;
cur igitur cum vtroque modo, per eandem lineam deſcendere poſſit, hoc
ſecundo potiùs, quàm illo primo deſcendit?
quod enim dicis, Auguſti­
ne, centrum gravitatis A eſſe extra perpendiculum, ac proptereà deſ­
cendere, id totum verum eſt, & à me admittitur, vndè reverà deſcen­
dit; ſed per lineam AG, infrà quam deſcendere nequit; ſed cùm per eam
vtroque modo ire poſſit, ac proinde deſcendere, cur, quæſo, vno
potiùs quàm alio?
Sed hoc alio exemplo fortè luculentiore clariſſimè
oſtendo.
16[Figure 16]
Sit planum inclinatum AB, ſit rectan­
gulum C in eo collocatum; certè ſi ſup­
ponatur vtrumque lævigatum, deſcen­
det rectangulum, per dictum planum,
ibitque centrum gravitatis C per CP
parallelam plano; nec enim aliter per ſe
deſcendere poteſt, nec volvi circa angu­
lum D, quod fieri deberet, vt fueret;
alioquin centrum C in revolutione aſcen­
deret, quod dici non poteſt; Sit enim
CD perpendiculum, & CN horizontalis, haud dubie ſi C volvatur
circa D, radio DC, tangens decta à puncto C, perpendicularis in
CD, ibit ſuprà horizontalem CN, vt patet ad oculum: Dixi per ſe,
nam per accidens, cùm à plani ſcabutie impediri poſſit, latus AD, ſu­
perior portio quæ libera eſt, impetus vi acquiſiti, prævalens, deor­
ſum circum volvitur circa angulum D ; ſed hoc per accidens fit.
Sit autem
aliud rectangulam F in eodem plano inclinato, perpendiculum, FH, ho­
rizontalis FO; certè ſi ducatur tangens FK perpendicularis MF; ſi
centrum F circa M radio MF volvatur, ibit infra FO, igitur non aſcen­
det ſed deſcendet.
itaque vt ad noſtrum globum redeat oratio cùm nec
circa punctum D volvi poſſit centrum A, (in Figura antepenuissima) niſi in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index