Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Hæc pluſquàm ſufficiunt, redeamus ad rem, pro qua circa ea,
quæ à te dicta ſunt, hoc præſertim opponendum mihi occurrit.
20[Figure 20]
Quod ſcilicèt omnes partes terreſtris globi, vel ſingulæ ſeſe moveant,
vel ab extrinſeco moveantur; ſed ita temperatè, vt omnes inter ſe primam,
diſpoſitionem retineant; vnde non mirum eſt, ſi tractus idem maris circa E
velociùs, circa I tardius moveatur.
Antim. Hoc ni fallor ſummum caput eſt hujus difficultatis, quod tamen
ex dictis facilè diſſolvi poteſt; nempe ſive tractus ille maris moveat ſeſe,
ſive ab alio, fieri non poteſt, vt ſine impetu moveatur; igitur impetum
illum acquirit proportionatum motui, quo movetur in E, vel circumcir­
ca; ſive illum in ſe producat, ſive ab alio recipiat; ſed impetus ſemel pro­
ductus à quacunque tandem cauſa, tamdiu remanet, quamdiu fruſtra non eſt,
tandiu verò fruſtra non eſt, quamdiu aliquem effectum præſtare poreſt in mo­
bili, non alium certè quàm motum; quantumvis autem temperatè producatur
novus impetus, hoc certè non facit, vt is, qui jam productus eſt deſtruatur;
quandiu ſcilicet fruſtra non eſt: & vt res illa novis exemplis magis perſpicua
fiat; ſi aqua in canali declivi motu accelerato deſcendat, qui deinde per mol­
liorem deflexionem ſurſum ſub æquali, vel in æquali inclinationis angulo at­
tollatur, vbi aqua ad imum canalis pervenerit, non ſiſtet hauddubiè, ſed
per aliud canalis planum inclinatum aſcendet, deſcendétque denuo, mul­
tis quaſi librationibus repetitis, hic tamen impetus productus eſt ab in­
trinſeco, Quando animal currit per declivem collem, gradum profectò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index