Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 248 > >|
1rem hanc opinionem deſcendit, eò quòd putarer, æqualitatem realium
motuum ſalvari non poſſe, niſi in hypotheſi Copernicana, in qua
ſcilicet ſpectantis hominis oculus extra orbitarum cœleſtium centrum
collocatur.
Auguſtin. Scio, quem intelligas, Chryſocome, rationes illæ de­
biliſſimæ ſunt, & eadem facilitate deſtruuntur, qua adſtruuntur; præ­
ſertim in hypotheſi hujus noſtri Antimi, in qua, motus realis vnicus
ſimplex & æquabilis eſt ab ortu in occaſum; reliqui tantùm apparentes,
hos quidem inæquales eſſe do vltrò, ſecus tamen realem & phyſicum,
qui ſanè ita æqualis eſt, vt æqualibus temporibus, æqualia ſpatia in ſuis
ſpiris ſeu revolutionibus Planeta decurrat.
Antim. Non eſt etiam, quod aliquis timeat, ne præſata æqualitas hy­
potheſi Copernicanæ ſuffragetur; ex illa enim potiſſimum contra iſtam
argumentum duci poteſt, vt paulò poſt evincam.
Auguſtin. Vnum omiſeram, quod ſcilicet in Luna maximè rea­
lium motuum inæqualitas ponenda eſſet, quia ſcilicet Menſes tum Sy­
nodici, tum Periodici inter ſe inæquales ſunt; at etiam in mea hypothe­
ſi, Luna ſpectatur ex eo centro, circa quod ſuos orbes agit; igitur ideò
æqualitas abigenda non eſt, quod in hypotheſi terræ mobilis, ſal­
vari tantùm poſſit; cùm & in alia hypotheſi fortè ſalvetur, & in illa,
Lunæ motus quamvis ex ſuo centro ſpectati, valde inæquales appa­
reant.
Antim. Ne dicas, fortè ſalvetur, dele illud fortè; quia profectò æqua­
litatem illam optimè & facilè ſalvo; vt probè, ni fallor, intelligis ex iis,
quæ in proximo congreſſu de meo Solis ſyſtemate obiter expoſui.
Auguſtin. De Sole non abnuerim, ſed de Luna quid? In qua non­
nulli ex tuis, etiam in tua hypotheſi, motuum realium inæqualitatem
admittunt, propter vnam dumtaxat inæqualitatem menſium; nempe li­
cèt motus inæqualitas in hoc, vel illo arcu orbitæ in meram apparen­
tiam, ſalva ſemper æqualitate reali, refundi poſſit, ſi tamen brevior ſit
vna integra revolutio, quàm alia, realis profectò erit, non verò apparens
inæqualitas, ſed hoc non vrgeo contra te, quia eadem vterque difficultate
laboramus.
Antim. Nullo negotio præfatam menſium inæqualitatem in mea hy­
potheſi explico; Cùm Lunæ æquè ac Soli motum ſimpliciſſimum attri­
buam ab ortu ad occaſum, cum gemina illa inclinatione, de qua ſupra,
& hac vna ſingulari differentia, quòd terminus ſecundæ inclinationis in
Sole ſit Æquator, in Luna verò ſit Ecliptica; longioris operæ res eſſet, iſta
fuſiùs proſequi, præſertim cùm appellata menſium inæqualitas alioquin
facilè in hac mea hypotheſi intelligatur: fac enim, v. g. Solem eſſe cir­
ca Apogæum, Lunæ conjunctum; Sol tardiùs ſuos orbes diurnos ab­
ſolvit: igitur breviore intervallo Lunam poſt ſe relinquit versùs or­
tum; vnde neceſſariò ſequitur, copulam deinde tardiùs fieri; vnde
menſem illum periodicum longiorem eſſe, neceſſe eſt; contra verò
breviorem illum, qui Sole in perigæo exiſtente currit; quod verò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index