Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 248 > >|
1Luna longè tardiùs à terreſtri globo circumagitur.
Antim. Neque hoc ſufficit; quia cùm vnus motus alium æqualem ad
ſummum producere poſſit, eſto terræ motus æqualem Lunæ imprimat,
hic erit illius quo Luna 24. horarum tempore abſolveret circulum con­
ſectis 360. grad. igitur erit tantùm 6. graduum; ſed eſt 12. grad.
diurnus
ſcilicet; aliunde igitur cauſa hujus motus petenda eſt: ſed nulla eſſe po­
teſt, niſi hic motus inæqualis ſupponatur; igitur ex hoc etiam capite iſta
hypotheſis terræ mobilis non ſubſiſtit, quia ſcilicet in ea motus realis in­
æqualis perſo eſſet.
Auguſtin. Eadem difficultate tua laborat hypotheſis, in qua Lunaris
motus ſine vno ſaltem epicyclo explicari nequit.
Antim. Nullum Epicyclum pono ν pro reali motu explicando; pro ap­
parenti verò vtcumque, ſimplicem dumtaxat motum admitto, ab ortu ad
occaſum, longè tamen tardiorem motu Solis, ita vt ſingulis menſibus Sy­
nodicis Sol Lunam aſſequatur, atque adeò η num integrum circulum ſu­
pra illam acquirat; adde vtramque inclinationem, quâ ſcilicet tum ab
Apogæo ad Perigæum & viciſſim, tum à Borea ad Auſtrum, & viciſſim
Planeta librari videtur; vtriuſque tamen periodus in Luna diverſa eſt à
Solari; vnde Lunæ Apogæum recurrit frequentiùs; præterea Lunæ ſecun­
da inclinatio habet pro termino Eclipticam, vt jam dixi; anomaliæ primæ,
ſeu periodicæ ratio eadem eſt, quæ anomaliæ Solaris; neque hîc repeto,
quæ jam dixi in alio congreſſu; quod verò pertinet ad aliam inæqualita­
tem, vel anomaliam ſynodicam, vt vocant.
in mea hypotheſi, facilè ratio
redditur multiplicis inæqualitatis, quam huc vſque, vt verum fatear, non­
dum accuratè indagarunt Aſtronomi, nedum ſtatuerunt; hinc vnus negat,
quod alius adſtruit; ſcilicet eò quiſque dumtaxat ſpectat, vt obſervatio­
nes ad Syſtematis excogitati formam accommodet; ſed hæc fuſiùs diſcu­
tere huius loci non eſt; hoc tantùm indicaſſe contentus, ex diverſo Lu­
næ ſitu, multiplicem inæqualitatem, apparentem ſcilicet, eamque variam
ſequi poſſe: vtrùm verò Lunæ apogeæ diſtantia maior ſit in quadraturis,
quàm in copulis, & perigeæ minor, non deſunt, etiam inter principes
Aſtromos, qui negent: & verò punctum ac momentum veræ ac germa­
næ quadraturæ vix diſcerni poreſt, maximè intra ſpatium duorum vel qua­
tuor graduum; de Latitudine Lunæ nihil dico; cùm eam nullo negotio
explicemus; itemque Nodorum motum in antecedentia; quia citiùs ſecun­
dæ inclinationis motus perficitur, quàm motus in Zodiaco; vnde neceſ­
ſariò ſequitur motus Nodorum apparens contra ſeriem Signorum; motus
apogæi etiam apparens eodem modo explicatur, quo jam in Sole illum
explicuimus; itemque eorundem motuum inæqualitas, ſuppoſito motu
reali æquabiliſſimo; & vbi certæ omnino & in omnibus conſentientes
obſervationes aliquando definientur, nullus dubito, quin ex jactis princi­
piis facilè in hac noſtra hypotheſi explicentur, quod tamen modò fieri ne­
quit, cùm multa etiamnum incerta maneant, & vix de Apogæo conſtet,
vbi ſit, & qualis ſit excentricitas, an hæc ſemper eadem ſit; diſtantia verò
Lunæ maxima, etiam incerta eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index