Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 248 > >|
1ſenſu percipimus; is profectò, magis ridiculus non eſſet, qui diceret,
corpus grave deorſum trudi ab Angelo, quod tamen nulla ratione, nullo­
que experimento probari poteſt, quàm ij, qui dicunt, ab ea ſubtili materia
trudi, cùm nulla ratione, & nullo experimento id probare poſſint.
Antim. Rectè omnino; neque id ab vllo cordato viro negari poteſt,
gravia ſcilicet ſponte ſua deorſum ire.
Auguſtin. Sed non item levia, quæ ideò ſurſum eunt, quia ſurſum à
graviore medio extruduntur; Supponamus enim corpus aliquod levius
graviori ſubeſſe; vel gravius tantùm ſua ſponte deorſum ibit & ſurſum levius
extrudet; vel tantùm hoc ſua ſponte ſurſum aſcendet, ac deorſum ex­
trudet gravius; vel ſimul vtrumque ſua ſponte ibit; quod levius tantùm
nemo dixerit, & manifeſtæ convinci poſſet falſitatis.
Antim. Scio neminem eſſe, qui hoc dicat; ſed quæſo te, fac, aliquem
eſſe; quomodò illum convinceres; dic mihi ſodes.
Auguſtin. In hunc modum; eo modo, quo ſurſum extruditur corpus
leve à gravi, aër v.g. ab aqua, cui ſubeſt, corpus grave deorſum detrude­
retur à levi, aqua, v. g. ab aëre, qui aquæ ſubeſſet: ſit ergo globus plum­
beus in aëre, ideò deſcendit, quia aër, qui ſubeſt, ſua ſponte aſcendens,
illum deorſum extrudit; ille autem Cylindrus aëris in globum levitat; ita
mihi loqui fas ſit, qui à globo ad terram vſque extenditur, vt patet; nec
enim is, qui eſt ſupra globum in illum levitat, ſed potiùs gravitaret; corpus
enim gravitat deorſum, ſurſum verò levitat; igitur ſi prædictus Cylin­
drus aëris primò ſit pedalis, ac deinde bipedalis, cùm tota vis gravitatio­
nis, ſeu detruſionis deorſum ſit ab aëre, qui eſt infra globum, & in eum le­
vitat; erit dupla vis detruſionis, ſeu gravitationis, quando aëris Cylin­
drus plumbeo globo ſubjectus erit duplus; dupla enim cauſa duplum effe­
ctum producit.
Antim. Id quod dicis ex hoc experimento probari poteſt. Sit v. g.
Scyphus vacuus ſecundum perpendiculum in aquam immerſus, ore præ­
vio, ita vt nihil prorſus aëris ante in Scypho contenti avolare poſſit;
haud dubiè, quo profundiùs immergitur, major vis ſurſum illum extru­
dens ipſo tactu ſentitur; nempe totus aquæ ſuperpoſitæ, Cylindrus cujus
baſis ori vaſis, ſeu Scyphi circiter æqualis eſt, in aëra Scypho conten­
tam gravitat, magis autem, Cylindrus altior.
Auguſtin. Igitur ſi prædictus Scyphus ita immergatur, vt primum
vno palmo à ſuprema ſuperficie aqua diſtet, ac deinde profundiùs im­
mergatur, ita vt diſtet ab eadem ſuperficie duobus palmis, dupla tunc erit
vis gravitationis ; quia duplæ cauſæ duplus effectus eſt: igitur cùm ſit eadem
ratio, duplus Cylindrus aëris ſubjecti globo duplam vim motus in illum
execet, ſcilicet levitationis, quod tamen falſum eſſe conſtat.
Antim. Non dico duplam vim motus, ſed tantùm dico majorem vim,
quod certè ad tuum propoſitum ſatis eſſe puto; cùm prædicti globi pon­
dus idem ſit, eademque vis illa, qua deorſum fertur, ſive vnum, ſive duos
palmos altus à terra pendatur.
Auguſtin. Non dicis duplam vim motus? dupla cauſa duplum effe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index